Esdras (Hebraice: עזרא ‘Ezrā) secundum narrationem Veteris Testamenti fuit sacerdos et unus e posteris primi pontificis Iudaeorum Aaron. Nomen eius „JHVH adiuvat“ sive „Deus auxilium est“ valet. Post captivitatem Babylonicam exsul in imperio Persarum vivens particeps fuit ecclesiae Iudaeorum, quorum pars adhuc Babyloniae habitavit, alii autem post edictum Cyri II regis Persarum iam in Palaestinam, provinciam Persicam nomine "Jehud", reverterant. Esdras potestate Artaxerxis I regis munitus sub annum 458 a.C.n. Hierosolyma profectus est, ut ibi apud Iudaeos vitam secundum praecepta Dei, ut sibi visum est, restitueret. De eo narrat Liber Esdrae a capitulo septem incipiens[1]. Epistula regis ei potestatem fecit, ut in omnibus communibus iudices constitueret, etiam apud Samaritanos, qui circum Hierosolyma habitabant. Cum audisset multos Iudaeorum uxores alienigenas in matrimonium duxisse, consternatus primo veniam Dei imploravit, deinde uxores cum filiis eici iussit. Magnam vim in compositionem Sanctae Scripturae et iuris Mosaici habuisse putatur.

Esdras scribens (Codex Amiatinus).

Bibliographia recensere

  • Wolfgang J. Müller, Else Förster (1968): Esra. In: Reallexikon zur Deutschen Kunstgeschichte. Vol. 6, col. 25–40
  • Bossman, D. (1979): "Ezra's Marriage Reform: Israel Redefined". Biblical Theology Bulletin. 9: 32–38.
  • Bright, John (1981): A history of Israel (3rd ed.). Philadelphia: Westminster Press. ISBN 978-0-664-21381-7.
  • Fensham, F. Charles (1983): The books of Ezra and Nehemiah. Grand Rapids, MI: W.B. Eerdmans Publishing Company. ISBN 978-0-8028-2362-5.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Esdram spectant.

Notae recensere

 

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!