Tapetum purpureum vel tapetum colore rubro est stragulum sive dei sive hominis honoris causa in via positum.

Tapetum rubrum.

Nostris temporibus talia substramina legatis exterae nationis publice honoris habendi causa explicari solent, priusquam sive ex aeroplano degrediuntur sive comitante hospite vel aulam vel vestibulum permetiuntur, ut curiam intrent.

Prima autem huius tapeti mentio fit in illa Aeschyli tragoedia, quae Agamemnon inscribitur. Clytaemnestra per nuntium certior facta Agamemnonem maritum e bello Troiano mox rediturum esse, regem digne accipiendum curat. Inter alia tapetum purpureum servos iubet evolvere, ut illi „via purpurata"[1] liceat ingredi. Tandem Agamemnon scenam intrat, verbis ambiguis salutatur, in domum abit. Quem Clytaemnestra sequitur, ut una cum Aegistho, quocum ei vetus stupri consuetudo erat, caedem iam diu praeparatam perpetret. Sed non nuntius, ut alias fieri solet, e domo exiens scenam irruit et, quae modo terribiliter gesta sunt, enuntiat, sed Aeschylus, ut sollers fuit poeta talium fabularum, Cassandram illam omnium calamitatum vatem fatalem inducit extra domum acuratissime describentem, quae simul intus geruntur.

Audita hac caede inaudita et Clytaemnestra sanguinolentis manibus ac vestimentis cum securi apparente quis tunc illud tapetum purpureum, quo Agamemnon in aedes deductus est, non - ut ita dicam - imaginem sentiat rivi e domo profluentis sanguinis?

  1. v. 910 εὐθὺς γενέσθω πορφυρόστρωτος πόρος (subito fiat purpurata via)

Nexus interni