Supplices (Aeschylus)

tragoedia quam Aeschylus docuit
Vide etiam paginam discretivam: Supplices.

Supplices (Graece Ἱκέτιδες) est tragoedia quam Aeschylus post 468 et ante 458 a.C.n. docuit. Primam olim tetralogiae deperditae partem obtinuisse insequentibus tragoediis Aegyptii ac Danaides dictis ac dramate satyrico Amymone nuncupato putatur. Pluribus locis textus corruptus traditus est et multae "cruces"[1] post innumeras philologorum recensiones permanent.

Ob maritorum caedem Danaides in Inferis poenas dare dicebanturː magnum vas aqua implere debebant, quod opus infinitum erat quia vas fundo carebat. Quae fabula Aeschylo fortasse ignota erat. Waterhouse pinxit.

Quo anno docta sit

recensere

Quod versus adhuc arte carere chorique frequentia ceteris partibus nimis praestare eis videbatur (nam revera Danaides dramatis protagonistae sunt) critici moderni diu hanc tragoediam inter veterrimas Aeschyli fabulas ante Marathoniam pugnam doctas ponere solebant[2] donec papyrus nuper reperta paulum ante Orestiam compositas Supplices indicavit[3] tum cum Sophocles cum Aeschylo iam certabat. Multi eruditi nunc fabulam ad annum 463 referunt. Quantum incerta scientia maneat operum chronologia per philologiam restituta hoc exemplo demonstraturǃ

Personae

recensere
  • Chorus quinquaginta Danaidum (non omnes quinquaginta in scaenam prodibant).
  • Danaos, Danaidum pater et Aegyptiorum regis frater
  • Pelasgus, Pelasgorum rex qui Argis regnat. Comites mutos secum ducit.
  • Aegyptiorum praeco qui secundi chori dux fuisse videri potest.
  • Ancillae[4] quae velut tertium chorum praestant

Res in Argolico litore geritur quo Danaides adpulerunt. Deorum huius civitatis arae in aggere conspicuae sunt.

Summarium

recensere
  • Parodosː Danaidum chori dux narrat quomodo non exsilio damnatae sed Aegypti patrui filiorum matrimonia fugientes Argos cum patre Danao adpulerint. Asylum et auxilium ab Argivis velut a consanguineis impetraturas sperant quia e Ius stirpe, Argivi templi Herae olim aeditua et a Iove amata, natas esse proclamant. Quae oestro lacessita et iuvencae formam induta in Aegyptum fugerat ubi Epaphum, Iovis prolem, pepererat. Chori cantibus igitur incipit tragoedia qui prologi vice funguntur.
  • Primum episodiumː Danaus cum filiabus ad aras deorum supplices considunt, asylum ab indigenis impetraturos sperantes. Rex Pelasgus postquam eorum preces audivit atque unde quave de causa huc venerint accepit incertus animi et Iovis Hospitalis[5] iram si profugos persequentibus tradet et bellum molestum et cruentum cum Aegyptiis si eos tuebitur reformidat. Postquam Danaides suspensione in aris sese necaturas minantur et ita deorum imagines polluturas, rem ad populum deferre constituit ne solus culpam adiret.
  • Primum stasimonː bona spe chorus Iovis potentiam iustitiamque magnificat atque simul Ius olim a deo amatae tribulationes percenset.
  • Secundum episodiumː Danaus e contione redux fausta nuntiatː nam rex Pelasgus et ipse populo Argorum persuaserunt ut supplicum causam susciperent[6], ne bellum quidem cum Aegyptiis recusantes si necesse erit.
  • Secundum stasimonː vota multa enumerant Danaides quibus deos hortantur ut felicitatem quam maximam Argolidi et eius incolis tribuant, quam pietatem erga supplices ostendentes sibi meruerint.
  • Tertium episodiumː Danaus e colle Aegyptiam navem appropinquantem conspicit. Statim ad urbem apud regem properat pavidas filias ad aras relinquens postquam blandis verbis eis prosperum eventum pollicitus est.
  • Tertium stasimonː Danaides metu excordes fatum suum deplorant et morituras potius quam in Aegyptum invitas ad horrenda matrimonia redituras proclamant.
  • Quartum episodiumː praeco Aegyptiorum Danaides ab aris recedere iubet nisi vi abduci volent. Tum vero rex Pelasgus et eius comites adveniunt et Aegyptios vituperant quod in peregrinis finibus peregrine agere nesciant[7] atque deos indigenos spernant. Ita quamquam res suas repetere se respondent ex Argolide dimittuntur. Proficiscens praeco bellum futurum Argivis indicere non dubitat. Deinde rex et populus hospitia profugis praebent et Danaus filias hortatur ut castitatem et pudicitiam apud hospites retinentes flagitium et malam famam diligenter evitent.
  • Exodosː Danaides gaudio exultant quod tam abhorrenda matrimonia effugerint. At earum comites quae ancillae fuisse videntur respondent nec Aphroditam neglegendam esse nec sapiens videri posse condicionem muliebrem et naturam ita respuere. Quae verba iam ad tragoediarum sequentium argumentum nos introducebat.

De praecipuis thematibus et trilogiae deperdita parte

recensere

Multa themata dinosci possuntː matrimonium, consuetudo inter viros et feminas, ius asyli et latius peregrinorum ius cuius pars ad Iovis religionem, pars ad politicam pertinebat, democratia in regendis civitatibus[8], Barbari et Graeci etc. Ad instituta sui temporis in hac fabula saepe alludit Aeschylusː ad metoeciam (Mετοικία)[9], exsilii sententiam per ostraca[10], societatem inter Argivos et Athenienses[11]. Difficile dictu quid de his thematibus praeceperit Aeschylus quia duae reliquae partes trilogiae desunt; quin etiam causa cur Danaides patrui filiorum matrimonia ita exsecrentur non aperte detegitur.

Secunda, ut vulgo videtur, tragoedia (Aegyptii ), de qua nihil exstat, expugnata Argivorum arce mortuoque rege nuptias invitas virginum cum Aegypti filiis narrasse putatur. Inde ad caedem ventum est cum sponsarum irata turba (praeter Hypermestram quae Lynceo pepercit) invisis maritis insidias parare patre Danao hortante molitur. Etenim Argolicorum regum stirps posterior, inter quos maxime noti sunt Perseus et Hercules[12], e Danao per Hypermestram originem duxit. Nonnulli versus e Danaidibus nobis servati sunt, in primis apud Athenaeum Aphrodite amoris et generationis universalis causam suscipit[13]. E quo nonnumquam colligitur iudicium quoddam in ultima tragoedia fieri de rebus ab Hypermestra et ceteris sororibus gestis, cui Venus intererat. Sunt tamen qui longe aliter rem restituant atque primam fuisse Aegyptii volunt ubi oraculum Danao nuntiasset moriturum cum primum una e filiabus nupsisset. Ita Supplices secunda in trilogia fierent et Danaides amore patris matrimonia recusassent[14]. In satyrico dramate Amymone, una ex Danaidibus, cum aquatum ad litus missa esset a satyris primum lacessita postremo succurrenti Neptuno succubuisse creditur.

Vicesimo primo saeculo

recensere

Vicesimo primo saeculo Supplices per orbem terrarum doceri non desierunt. Ita nuper anno 2019 Lutetiae in Sorbona ingens flagitium ortum est cum quaedam societates contra rassismum agere praeferentes fabulam Aeschyleam agi vi prohibuerunt quia histrionum vultus Aegyptios agentium nigro colore picti essent, quod ipse textus commendabat[15]. Etenim fabula quae migrantes ex Africa in Europam inducebat aliquid quod ad nostram aetatem pertineat habere quibusdam videri potest[16].

Synopsis

recensere

Quinquaginta Danai filiae ex Aegypto fugam properant cum idem numeri Aegypti filiis nepotibus suis nubere aspernentur. Hoc potissimum, cum a Danao genitore hortatae sunt quominus urgentibus nepotibus concederent eo modo fatum illius per oraculum praedictum (id est quod a ipso suo nepote quondam interficetur) explentes. Dum longe lateque per orbem terrarum a sponsis spretis persequuntur fato quodam adductae ubi ad Argos perveniunt regem Pelasgum implorant ut sibi misereatur tectoque se recipiat. Improvisa hac commutatione rerum valde perturbatus rex secum deliberat num eas ob consanguinitatem in suam tutelam excipiat et receptis eis minaces irritorum iras maritorum excitatas sustineat aut eas ultionis timore perterritus dimittat. His rebus mente volutus denique ratus populi suffragio rem experiri. Universa approbatione confirmatus virgines prompte excipi iubet. Paulum iam post temporis spatium nuntius ex Aegyptis cum comitatu missus virgines nuper tutela regis reconditae petit qui eis minaci ductu quam celerrime in patriam revertere mandet. Ille quamvis a Pelasgo rege impeditur, quin eas abducat acerbissimas minas iactat bellumque parari gemit. Frustra autem minavisse videtur quia virgines in Argivorum arcem se recipere instituunt. Quo facto finem fabula habet.


  1. Imprimis versus 825-900.
  2. Exempli gratia Paulus Mazon in editione Collection des Universités de France, 1921 p.3.
  3. Pap ox. 2256,3. Vide Garvie (1968).
  4. ΘΕΡΑΠΑΙΝΑΙ. Versus 977-9ː τάσσεσθε, φίλαι δμωίδες, οὕτως // ὡς ἐφ´ ἑκάστῃ διεκλήρωσεν // Δαναὸς θεραποντίδα φερνήν. Nonnulli eruditi potius satellites Argivos/Pelasgos esse existimant qui Danaides custodiunt.
  5. Zeus Xenios et Hikesios.
  6. Versus 609-612ː ἡμᾶς μετοικεῖν τῆσδε γῆς ἐλευθέρους // κἀρρυσιάστους ξύν τ´ ἀσυλίᾳ βροτῶν· // καὶ μήτ´ ἐνοίκων μήτ´ ἐπηλύδων τινὰ //ἄγειν·
  7. Versus 917ː ξένος μὲν εἶναι πρῶτον οὐκ ἐπίστασαι.
  8. Geoffrey W. Bakewell, "Tragedy as Democratic Education: The Case of Classical Athens", Administrative Theory & Praxis, 2011ː 258-267
  9. Versus 609. Cf Bakewell, G. 1997. “Mετοικία in the Supplices of Aeschylus.Classical Antiquity 16: 209– 28.
  10. Versus 7-8.
  11. Podlecki, A.J. 1966. The Political Background of Aeschylean Tragedy. Ann Arbor: University of Michigan Press.
  12. Vide Aeschylus, Prometheus vinctus.
  13. Deipnosophistae XIII 600b
  14. Ita Rösler, W. 1993. “Der Schluß der ‘Hiketiden’ und die Danaiden-Trilogie des Aischylos.Rheinisches Museum 136: 1–22.
  15. Le Figaro, 2019. Le Figaro Etudiant. Marianne. Lundi matin Cf versus 154-5ː μελανθὲς ἡλιόκτυπον γένος.
  16. Franceinfo 2018.

Editiones et commentarii

recensere
  • H.F. Johansen, E.W. Whittle, Aeschylus: The Suppliants. 3 voll. Hafniae, 1980 Recensio critica Altera recensio critica
  • Pär Sandin, Aeschylus' Supplices : introduction and commentary on vv. 1-523, Lund, Symmachus, 2005 Nonnullae paginae apud guglum kibrorum
  • Alan H. Sommerstein, Aeschylus. Suppliants. Cambridge Greek and Latin classics, Cambridge University Press, 2019. Recensio critica
  • Supplici. Eschilo ; edizione critica, traduzione e commento a cura di † Carles Miralles, Vittorio Citti e Liana Lomiento, Romae, 2019

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere