Vide etiam paginam discretivam: Satyrus (discretiva).
Vide etiam paginam fere homonymam: Satura.

Satyri (-orum, m.pl.; Graece Σάτυροι) in mythologia Graeca sunt socii Sileni, sectatores Dionysi. Satyri auribus acutis, sili (Gr. σίλλοι), cauda capri, cornibus parvis necnon et ithyphallo saepe pinguntur. E satyris nomen habet genus fabularum satyricarum quinto saeculo a.C.n. a tragoedis Atheniensibus adhibitum.

Satyri sculptura

Pinacotheca recensere

Nexus interni