Vide etiam paginam discretivam: Tibia.

Tibiae apud antiquos dicebantur instrumentum musicum aërophonum (Graece aulos) duabus tibiis constructum. Constabant ex duabus fistulis aereis et una aut duabus harundinibus ad sonum faciendum.

Iuvenis satyrus cum tibia e Museo Lupariensi Lutetiae.
Tibicen.
Tibicina.

Etiamsi Latine tibia est saepe Anglice conversum flute aut Germanice Flöte, sonus similior fuit fistuli (Anglice oboe vel clarinet et Theodisce "Schalmei").

De origine

recensere

Conditor artis tibiarum fuit Marsyas, ut sapientes Graecorum dixerunt, silenus qui Apollinem ad musicum certamen poposcit et, postquam in certamine defecit, ab Apolline cultro pelle sua detractus est. Sed Olympus, Phryx eruditus a Marsya, melius fecit; ac Olympi carmina adhuc in diebus Aristotelis cantabantur[1]. Ipsum instrumentum vero ab Athena dea inventum esse dicebatur quae postea illud reiecit quia vultum turpiter deformabat. Quod idem obiciebat Alcibiades[2] et de facto hoc instrumentum in Asia ortum quinto saeculo a.C.n. quidem in Graecia floruit adeo ut pueri aulum in schola discere solerent sed quarto iam minus placebat et praecipue a musicae artificibus iam adhibebatur[3]. Quin etiam Socrates hoc instrumentum tamquam lascivius e republica ideali expellebat[4].

De usu antiquo

recensere

Ars per tibiam aulesis, ars cum tibia canendi aulodia Graece nominantur. Conditor aulodiae erat Sacadas vel Ardalus, viri antiqui in media Graecia viventes. Genus clarissimum auleseos erat ille Pythikos nomos, organicum sine voce carmen de Apolline Pythonem Delphis mactante.

Fama est antiquis temporibus poesim elegiam fuisse cantata ad tibiam, et poetas elegiacos fuisse atque tibicines, vero enim et Mimnernum esse tibicinem et amatorem tibicinarum.

Romae, tibia sonata? sunt in sacris faciendis, atque in theatro, ac a puellis in convivio.

Princeps organorum in sacris Bacchi et Phrygiae matris erat tibia, more irato lascivove. Ob hanc rem, et propter obstruxit ea vocem viri sonantis, Aristoteles Platoque conscripserint tibiam in re publica philosophorum.

  1. Politica VIII.5.16.
  2. Plutarchus, Vita Alcibiadis 2.5-7. Plato, Alcibiades maior 106e.
  3. Aristoteles, Pol. VIII.6.12-14.
  4. Plato, Politia 399d-e.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Howard, Albert A. (1893). "The Αὐλός or Tibia". Harvard Studies in Classical Philology. Department of the Classics, Harvard University. 4: 1–60

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tibias spectant.