Tibia (instrumentum musicum)
Tibia est instrumentum musicum, aërophonum quod inter inflatilia lignea numeratur. Tibia constat ex tubo ligneo aut metallico (interdum etiam osseo, eburneo, vitreo, porcellano, plastico, resinaceo, arundineo, cett.), foraminibus ac ore. Sonus fit, cum inflatus tibicinis vel tibicinae acrem contingit marginem oris, quo facto aër in caverna vibrat. Foraminibus digitis ordinatim pressis vibratio sonora aëris temperatur ita ut altitudo soni ad voluntatem variet.
Historia
recensereVeterrimae tibiae ex osse factae sunt. Forsitan homines antiquissimi tibia usi sint ad spiritus hostesve expellendos aut in venatione ad animalia imitanda. Tribus milibus annorum abhinc tibia apud Seres nota erat. Haec tibia e ligno facta erat. Nongentis annis abhinc prima tibia in Europa occidentali inventa erat. Erat parva tibia in vexillatione musicae in exercitu adhibita. Haec tibia fistula nominatur. Hotteterre clarus molitor tibiae saeculo MDCC tibiam emendavit ita ut ex tribus partibus constaret.
Usus
recensereTibiae adhibitae sunt in:
- Orchestra, in qua est primum aere instrumentum
Tibiae psaltes
recensereEmmanuel Pahud, Johannes Petrus Rampal, Patricius Gallois, Severinus Gazzelloni, Andrea Griminelli
Genera
recensereTibiae in tria genera dividi possunt:
- Tibia recta sive simplex
- Tibia obliqua sive traversa.
- Tibiae (apud antiquos)
-
Tibia recta.
-
Tibia obliqua.
Nexus interni