Hypermestra
Hypermestra[1] (Graece: Ὑπερμνήστρα) in mythologia Graeca fuit una ex 50 Danaidibus, filia maior regis Danai urbis Argorum.
Mythologia
recensereSola Danaidum coniugem Lynceum - unum ex 50 Aegypti filiis - etsi pater imperaverat nuptiarum nocte non necavit sive amore capta[2] sive quia virginitati eius pepercerat.[3]
Hypermestra a Danao ob contumaciam capta et accusata est. Ovidius Hypermestram catenis vinctam Lynceo litteras dare fecit (vide: Heroides), cui res gestas narrat fortunamque deplorat.
Eadem Argis accusata Venere defendente liberata est.[4] Forsitan causa tragoediae amissae Aeschyli argumentum fuit.[5] Gratias agens Hypermestra Aphroditae Nicephoro (Veneri victrici) statuam in Apollinis templo dedicavit[6] et Artemidi Peithoni (Dianae suasoriae) sanctuarium condidit.[7]
Secundum aliam traditionem Lynceus Danaum et cruentas Hypermestrae sorores necavit.[8][9][10]. Ex eo Hypermestra mater Abantis facta est et parens multorum heroum, ut puta Persei ac Herculis.[11]
Hypermestra Lynceusque Argis heroes in unico sanctuario culti sunt. Sepulcrum eorum prope Iovis Phyxii altare fuit.[12] Delphis statuae ab Argivis conditae in templo constitutae erant.[13]
Nexus interni
Fontes
recensere- Apollodori bibliotheca 2,1,4-2,2,1
- Hyginus mythographus Fabulae 170
- Aeschylus Prometheus vinctus 855-871
- Pindarus Nemea 10,6
- Horatius Carmina 3,11,33-52
- Ovidius Heroides 14 (Hypermestra Lynceo)
Bibliographia
recensere- Gratia Berger-Doer: Hypermestra. In: Lexicon Iconographicum Mythologiae Classicae (LIMC). Vol. V, Turici/Monaci 1990, p. 588–590.
- Robert W. Carrubba: Hypermestra's Speech in Horace, Odes 3.11.37-52. In: The Classical Journal, Vol. 84, Nr. 2 (Dec., 1988 - Ian., 1989), p. 113-116
- Laurel Fulkerson: Chain(ed) mail: Hypermestra and the dual readership of Heroides 14. In: Transactions and Proceedings of the American Philological Association 133 (2003), p. 123-145
- Siegfried Jäkel: The 14th Heroid Letter of Ovid and the Danaid Trilogy of Aeschylus. In: Mnemosyne, Fourth Series, Vol. 26, Fasc. 3 (1973), p. 239-248
- Hans B. Jessen: Hypermestra. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Vol. IX,1, Stuttgardiae 1914, Col. 289–292
- Katharina Waldner: Hypermestra 1. In: Der Neue Pauly (DNP). Vol. 5, Metzler, Stuttgardiae 1998, ISBN 3-476-01475-4, Coll. 806–807.
- V. Vaiopoulos: Hypermestra as seen by Ovid in Epist. 14. In: Eikasmos. Quaderni Bolognesi di filologia classica. Vol. 20 (2009), p. 199-222
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Hypermestram spectant. |
Notae
recensere- ↑ non Hypermnēstra, vide: Ehwald, Exegetischer Kommentar zur XIV. Heroide Ovids, p. 11.
- ↑ Aeschylus, Prometheus 865-868
- ↑ Apollodorus 2,1,5
- ↑ Pausanias 2,20,7
- ↑ Tragicorum Graecorum Fragmenta III fr. 43-46
- ↑ Pausanias 2,19,6
- ↑ Pausanias 2,21,1
- ↑ Pausanias 2,16,1f
- ↑ Maurus Servius Honoratius Commentarius in Vergilii Aeneidem 10,497
- ↑ Scholion ad Euripidem Hecuba 869
- ↑ Pausanias 10,10,5
- ↑ Hyginus, Fabulae 168. Pausanias 2,21,2
- ↑ Pausanias 10,10,2