Prometheus vinctus
Prometheus vinctus (Graece Προμηθεὺς δεσμώτης) est tragoedia Aeschylo attributa, anno incerto docta. In qua fabula omnes personae prerter Io dei sunt qui non minus quam si homines essent laborant et dolore adficiuntur, eisdemque cupiditatibus agitantur. Prima pars trilogiae fuit; sequebantur Prometheus liberatus et fortasse Prometheus ignifer nisi prima pars trilogiae fuit. Non constat inter eruditos hodiernos utrum Aeschylus verus auctor sit necne[1].
Synopsis
recensereIn recente bello deorum Titanorum et Olympiacorum, Prometheus (Titanus quidam) Iovi favit et victoriam Olympiacorum maxima parte effecit. Prometheus, cum Iovem deleturum esse genus hominum cognosceret, hominibus ignem dedit ut se servarent. (Hoc in dramate ignis pro artibus hominum stat.) Iuppiter propter furtum Prometheum ad rupem per Hephaestum ligavit. Filiae Oceani visitant, dein pater Oceanus ipse visitat, cui Prometheus et apologiam praebet et Iovem ipsum fatis coerceri praedicit. Io advenit, quae sola hominis mortalis persona in dramate est, amore cuius Iuppiter captus est, quam Iuno in iuvencam mutavit et per solitudines furentem pepellit. Io de temporibus antiquis narrat, deinde Prometheus quae ei evenient praedicit: in Aegyptum venturam esse puellam, ab Iove sanatum iri, cui filium pariet. Nepos Ionis Hercules Prometheum ab rupibus liberabit. Prometheus choro nuntium secretum narrat: a qua femina Iuppiter regno olim depellatur. Mercurius, nuntius Olympiacorum, advenit ut hoc secretum Prometheo eripiat. Recusans Prometheus ad inferos tempestate furiosa verritur.
Personae
recensereΚράτος καὶ Βία, Potentia et Vis[2]
Ἥφαιστος, Vulcanus
Προμηθεύς, Prometheus, cuius nomen 'praemeditator' reddi possit
Χόρος Ὠκεανίδων, Chorus Oceanidum
Ὠκεανός, Oceanus, deus qui orbem terrarum circumvenit
Ἰὼ Ἰνάχου, Io (filia) Inachi
Ἑρμῆς, Mercurius
Res in extrema Scythia septentrionali agitur, in regione sine incolis[3]. Saxum conspicuum est cui Prometheus adfigitur.
Summarium
recensere- Prologusː Potentia et Vis Hephaestum hortantur ut quam celerrime et firmiter Prometheum rupi ad supplicium destinatae adfigat. Quamquam ignis furtum ad officium suum pertinet deus reluctanter agit ut erga amicum propinquumque[4]. Solus relictus Prometheus Titan de novo deorum tyranno apud naturae spiritus queritur qui eum supplicio adfecit nihil aliud obiciens nisi praesidium a Prometheo hominibus datum cum eis ignem, artium magistrum, tradidit[5].
- Parodosː Oceanidae alatis curribus vectae intrant. Amicitiam suam testantur et Titani persuadere conantur ut potentiae superiori cedere necesse sit. At ille respondet fore ut quondam ipse Iuppiter ad se societatis petendae causa veniat.
- Primum episodiumː quod peccatum commiserit quaerunt Oceanides ut tam saevas poenas daret. Tum Prometheus eis narrat quomodo in gigantomachia Titanum a matre monitus partes deseruerit. Themis enim sciebat victores fore non qui vi uterentur sed qui dolo et scientia. Postquam Titanes vi confisi aliter pugnare recusarunt Prometheus ad Iovem transfugit quem optimis consiliis adiuvit. Deorum tyrannus factus Iuppiter hominum genus delere decrevit ut genus novum mortalium eis substitueret. Restitit unus Prometheus et hominibus saluti fuit dum eis auxilium fert et spes caecas donat quibus mortalem conditionem tolerare possent[6]. Non futurorum nescius (nam Prometheus nomen Graece idem atque Latine 'providus' valet) erga Iovem peccavit sed quae nunc eveniunt voluit[7]. Sermonem intermittit Oceanus pater grype vectus qui blandis verbis apud Iovem Promethei generi intercessor fieri cupit. At ille eum dimittit veniam se ab inimico non petere dicens atque Oceano suadet ut propriae saluti potius consuleret atque Typhonis sortem meditaretur.
- Primum stasimonː Oceanides Promethei dolores deplorant.
- Secundum episodiumː sermo inter Prometheum et Oceanidum coryphaeum redintegratur. Ignem, hoc est artificialem sollertiam et rerum cognitionem[8], hominibus se tradidisse patefacit Prometheus. Non sperat tamen ante tempus Necessitate praefixum e rupe evadere posse.
- Secundum stasimonː Oceanides sibi deprecantur ne umquam tales miserias paterentur. Cum Iove luctari inutile existimant.
- Tertium episodiumː tum nympha Io quae Iunonis ob iram iuvencae speciem praebet et oestro lacessita per orbem terrarum territa et animi turbata errat in hanc longinquam regionem advenit. Futura praeteritaque bene se nosse demonstrat Prometheus qui nymphae reliquam peregrinationem et longas tribulationes describit donec in Aegypto consideret, filium Epaphum pareret atque formam humanam reciperaret. Ex Epaphi prole enim post tertiam decimam generationem Herculem nasci compertum habet, liberatorem suum futurum. Simul puellam et ipsam alteram Iovis duritiae et impotentiae victimam esse demonstrat[9] et iterum praenuntiat Iovem e throno expulsum iri ob matrimonium quoddamː fata enim hanc uxorem filium patre fortiorem parere decreverunt[10] (nomen siletur sed de Thetide eum loqui liquet). At Io novo oestri impetu turbata fugere cogitur.
- Tertium stasimonː Oceanides matrimonia cum magnis deis a se deprecanturː aequales coniuges tantummodo sibi eligantǃ
- Exodosː cum Prometheus Iovem e throno secundum Croni patris imprecationem mox casurum esse tertium praenuntiat Hermes irrumpit atque minis quae de periculoso matrimonio tacet ei eripere conatur. At odisse se omnes deos qui sine causa iniuriam sibi fecerunt et in primis Iovem respondet Prometheus[11]. Tum rupes corruit et Titan in Tartarum praecipitatur quo Oceanides volentes eum sequuntur proditores se odisse clamantes[12].
De trilogia et Aeschylea paternitate
recensereQuid hac fabula sibi proposuerit Aeschylus difficile dictu est cum duae partes trilogiae desunt. Post Prometheum vinctum sequebatur Prometheus liberatus in qua tragoedia Hercules aquilam Titanis iecur rodentem interficiebat et aliquo modo nobis ignoto Prometheus cum Iove reconciliabatur. Ad eandem trilogiam inter titulos servatos Prometheus ignifer pertinere potuit, sive prima pars fuit et ignis furtum narrabat, sive tertia pars et fabulam aetiologicam Prometheiorum Atticorum explicabatː nam figuli Athenienses Prometheum velut patronum publice venerabantur.
Omnes scriptores antiqui tragoediam Aeschylo adsignabant nec quicqam dubii huic rei inesse existimabant. Econtra varias ob causas a nono decimo saeculo quibusdam eruditis parum Aeschylea visa est. Primum verecundia erga Iovem quam poeta alias observabat carere videbaturː nam Iuppiter ut typus tyranni superbi et violenti depingitur. Quod argumentum cogens non est quoniam secunda pars deest in qua fortasse Iupiter sese ad iustitiam et misericordiam convertebat. Aliae tamen rationes quoque invocanturː partes cantatae minores quam alibi, metrum et vocabularium ab usu in ceteris tragoediis observato aberrans, machinarum scaenicarum immodicus usus... Responderi potest partem minimam Aeschyleorum operum ad comparationem exstare, sex tragoedias tantummodo e quibus tres (Orestea) ad eundem annum referendae sunt. Certe si Aeschyleus est Prometheus vinctus ad ultimam vitae partem pertinet[13]. Sunt qui existiment Euphorionem filium, quoniam scimus eum quater cum paternis fabulis Dionysiis vicisse, fabulam aliquantulum retractare potuisse ut ad nova tempora aptaretur.
De argumento
recenserePromethei fabulam apud Hesiodum[14] invenit quam ad propositum valde diversum adhibuit. Non enim ut Hesiodus quomodo a prisca iustitia et pietate homines degenerarint explicare vult. Econtra apud Aeschylum ingenium humanum et artes ad progressum quendam ducere videntur. Qua de causa Pandorae cistam omittit et argumentum politicum fit ; de conflictu inter tyrannum et rebellantem agitur. Ad tyrannicae potentiae vim novam personae fabulae varie respondentː strenui et immites ministri fiunt Hermes et Vis et Potentia. Reluctanter oboedit Hephaestus. Quamquam a Prometheo initio non dissentiebat tamen Iovis gratiam nunc adfectat Oceanus. Initio timidae et submissae postremo cum contumeliosius opprimuntur ad Prometheum transfugiunt Oceanides. Prometheus Titanicae naturae suae indulgens rebellis et indomitus semper manet. Scientia et sollertia fretus maiori potentiae repugnat sed necessitati imparem se esse fatetur[15].
Promethei mythus apud modernos maxime viguitː nam romantici scriptores in eo virum ingeniosum et solitarium cognoscunt qui humani generis benefactor parem gratiam non accipit atque etiam despicitur. Socialistae rerum novarum adfectatores eum glorificant tamquam seditionem adversus deos et dominos unice moventem. Ita et Goethe (1789) et Byron (1816) poemata Prometheus inscripta composuerunt. Percy Shelley continuationem Prometheus unbound (Prometheus liberatus, 1820) excogitavit et eius uxor Maria Shelley mythistoriam Frankenstein or the modern Prometheus (1818) composuit etc.
Notae
recensere- ↑ Maria Pia Pattoni, L'autenticità del Prometeo incatenato di Eschilo, Pisae, 1987 Recensio critica. Mark Griffith, The Authenticity of "Prometheus Bound", Cambridge University Press, 1977 Recensio critica.
- ↑ Stygis et Pallantis filii, Iovis comites (Hesiodus, Theogonia 385-403).
- ↑ Versus 1-2 et 707 sqq.
- ↑ Versus 39.
- ↑ Versus 110-1ː ἣ διδάσκαλος τέχνης // πάσης βροτοῖς πέφηνε καὶ μέγας πόρος.
- ↑ Versus 250ː τυφλὰς ἐν αὐτοῖς ἐλπίδας κατῴκισα.
- ↑ Versus 265-7ː εὖ δὲ ταῦτα πάντ' ἠπιστάμην. // ἑκὼν ἑκὼν ἥμαρτον, οὐκ ἀρνήσομαι. // θνητοῖς ἀρήγων αὐτὸς ηὑρόμην πόνους. = 'Omnia haec mihi nota erant. Volens, volens peccavi, non negabo. Mortalibus opem ferens in supplicia incidi'.
- ↑ Versus 506ː πᾶσαι τέχναι βροτοῖσιν ἐκ Προμηθέως = omnes artes mortalibus e Prometheo natae sunt'.
- ↑ Versus 739-40.
- ↑ Versus 755-75.
- ↑ Versus ̟74-5ː ἁπλῷ λόγῳ τοὺς πάντας ἐχθαίρω θεούς, // ὅσοι παθόντες εὖ κακοῦσί μ' ἐκδίκως
- ↑ Versus 1067-70ː μετὰ τοῦδ' ὅ τι χρὴ πάσχειν ἐθέλω. // τοὺς προδότας γὰρ μισεῖν ἔμαθον, // κοὐκ ἔστι νόσος // τῆσδ' ἥντιν' ἀπέπτυσα μᾶλλον.
- ↑ Fuerunt qui conicerent tempore quo Aeschylus in Sicilia morabatur scriptam esse.
- ↑ Theogonia 521-616. Opera et dies 42-200. Sed Aeschylus personas Oceani et Oceanidarum addidisse videtur et fabulam Ionis aliunde ductam cum Prometheo coniunxit.
- ↑ Versus 514ː τέχνη δ' ἀνάγκης ἀσθενεστέρα μακρῷ = ars necessitate multo imbecillior.
Plura legere si cupis
recensere- Giovanni Cerri, Il linguaggio politico nel Prometeo di Eschilo. Saggio di semantica, Romae, 1975 Recensio critica
- D. J. Conacher, Aeschylus' Prometheus Bound: A Literary Commentary. University of Toronto Press, 1980
- Bernhardus Foss , De loco in quo Prometheus apud Aeschylum vinctus sit, Bonnae, 1862
- Theodorus Heidler, De compositione metrica Promethei fabulae Aeschyleae, Vratislaviae, 1884
- Nadine Le Meur, "Quelques aspects du sauvage dans le Prométhée enchaîné d'Eschyle" in Les espaces du sauvage dans le monde antique : approches et définitions., 2004ː 167-178
- Andrew Karp, "The Disease of Inflexibility in Aeschylus' "Prometheus Bound"", Mediterranean Studies, 1996ː 1-12
- Claire Lechevallier, "Luca Ronconi et la faute de Prométhée", Arzanà, 2012ː 239-250
- Georgius Méautis, L'authenticité et la date du Prométhée enchaîné d'Eschyle, Droz, 1960 Recensio critica
- Myriam Monla, "Faut-il brûler Eschyle ? Contribution à une lecture libre des humanités", Sciences de la société, 2015ː 125-136
- J. M. Mossman, "Chains of Imagery in Prometheus Bound", The Classical Quarterly, 1996ː 58-67
- Albertus Röhlecke , Septem adversus Thebas et Prometheum vinctum esse fabulas post Aeschylum correctas, Berolini, 1882
- Ian Ruffel, "Aeschylus: Prometheus Bound (Προμηθεὺς Δεσμώτης)" in Encyclopedia of Greek Tragedy, Wiley, 2013
- Aeschylus : Prometheus bound, Bristol, 2012
- Raymond Trousson, "L'élément dramatique dans le Prométhée enchaîné", Revue des Études Grecques, 1961ː 20-24
- Suzanne Saïd, "Le Prométhée enchaîné, un hymne au progrès ? Les arts et les images", L'information grammaticale, 1984ː 33-37
- Sophiste et tyran ou le problème du " Prométhée enchaîné ", Klincksieck, 1985 Recensio critica Altera recensio critica
- William C. Scott, "The Development of the Chorus in Prometheus Bound", Transactions of the American Philological Association, 1987ː 85-96
- Fabio Turato, Prometeo in Germania. Storia della fortuna e dell’interpretazione del Prometeo di Eschilo nella cultura tedesca (1771–1871). Olschki, Florentiae, 1988
- Rose Unterberger, Der gefesselte Prometheus des Aischylos: eine Interpretation, Stuttgart, 1968.
- Stephen White, "Io's World: Intimations of Theodicy in Prometheus bound", The Journal of Hellenic Studies, 2001ː 107-140
- Fridericus Wieseler, Adversaria in Aeschyli Prometheum vinctum et Aristophanis Aves philologica atque archaeologica, Gottingae, 1843
Nexus externi
recensereTextus Graecus apud Vicifontem
Prometheus unbound apud Greekmythology.com