Vide etiam paginam discretivam: Themis (discretiva).

Themis, Graece θέμις, est in mythologia Graeca iuris et boni ordinis dea, Titanum genus, Caeli et Telluris filia, quae Horas[1] et Moeras[2] genuit. A prima origine themis ad religionem non pertinuit, sed ad regum et principum ius et privilegium in contione loquendi referebatur;[3] sicut Agamemnon, Mycenarum rex, in concilio contendit suo iure: "πρῶτα δ᾿ ἐγὼν ἔπεσιν πειρήσομαι, ἣ θέμις ἐστί" ('primum autem ego verbis experior, quae consuetudo est'; Il.' 2.73.)

Themis in templo Nemesis iuxta Rhamnuntem Atticae a Chaerestrato saec. V. a.C.n. sculpta

Etymologia themidis ad ponendi aut statuendi sensum refertur, nam θέμις a verbo τίθημι (medie τίθεμαι) 'pono' esse videtur,[4] non tamen ius statutum significat, sed potius ad ius ex usu et consuetudine natum refertur.

De mythologia

recensere

Homerus Themidi locum apud deos Olympios concessit. In Olympo versata deos ad concilium vocare solebat. Thetis, aliter quam ceteri Titanes, Iovem sibi conciliavit, nam Iovis consiliariatricis officio fungebatur, et quidem illius uxor altera facta — priusquam Heram sororem duxerat — ei complures liberos immortales peperit et in throno cum marito suo sedit. Peccatores ad Iovem ad supplicium deferebat. Cum Hera femina severa familiariter agebat.[5] In nonnullis scriptis Themis una fuit Iovis recens nati nutricum.[6]

Themis, praeterquam quod in ea ius et ordo mundana consistebant, etiam oracula edicebat. Memoriae tradita est Thetidis cum Apolline et oraculis Delphicis conexio, quae varie narratur. Multis fabulis Themis ipsis deis vaticinabatur, nam verbi gratia Titanas monuit ab Iove et deis Olympiis victum iri; etiam Iovem et Posidonem monuit, ne cum Thetide dea marina dormirent, cuius filius maior patre esset. In alia fabula Themis Iovi patefacit Gaeam de superincolatione populorum titubare. Iuppiter, ut nimios mortales interficiendo onus levaret, rerum eventa incitavit, quae ad bellum Troianum ducerent.[7]

Potestates oraculariae Themidis in fabula Deucalionis magnas partes egerunt, nam Ovidius Deucalionem, sicut Noam Hebraeum vel Utnapištim Mesopotamiensem, salvum fuisse narrat diluvio, quod ceteros homines interfecit. Postquam resederant aquae, Deucalion et uxor eius Themida quaesiverunt, quonam modo terram denuo frequentarent. Themis coniugibus, ut saxa trans umeros iactantes ambularent, praecepit. Saxa a Deucalione iacta in viros, et saxa ab uxore iacta in feminas mutata sunt. Ita Themis alterius generis humani auctor fuit.[8]

Themidi templa et sacra per totam Graeciam fuit, praeter Ioniam. In Olympia aram habuit prope sacrarium maximum Gaeae. Etiam loca sacra per Thessaliam, Boeotiam, Atticamque habuit. Fortasse celeberrimum templum, quod hodie quoque conspici potest, situm est ad Rhamnuntem, pagum Atticae litoris, ubi colebatur una cum Nemesi ultrice. Themis recentioribus temporibus cum Iustitia dea confertur. Occaecata est, ut aequitatis imaginem redderet, sed non ita erat apud antiquos.

  1. Eunomia, Dice, Irene.
  2. Clotho, Lachesis, Atropos.
  3. Vos 1956.
  4. Vos 1956; Frisk 1960: 661.
  5. Il. 15.87-99.
  6. Hygin. Astronomia 2.13; Kapach 2023.
  7. Kapach 2023.
  8. Ov. Met. 1.318-322.

Bibliographia

recensere
  • Frisk, Hjalmar (1960) Griechisches etymologisches Wörterbuch, I. Carl Winter.
  • Kapach, Avi (2023) Greek Titan Themis. Mythopedia
  • Latte, Kurt (1934) Themis. RE V A, 1626-1630.
  • Vos, Harm (1956) ΘΕΜΙΣ. Van Gorcum & Co.