Dithyrambus (Graece διθύραμβος dithýrambos) est canticum in honorem divi Dionysi quod valde diuque prospere in Graecia antiqua evenit. Etymologia huius vocis et ipsius divi nominis non Graeca esse videtur; primum legi potest verbum διθύραμβος in reliquiis cuiusdam carminis ab Archilocho Pario iamborum scriptore ficti.

Hoc modo scripsit Archilochus:

ὡς Διωνύσοι᾽ ἄνακτος καλὸν ἐξάρξαι μέλος
οἶδα διθύραμβον οἴνωι συγκεραυνωθεὶς φρένας.[1]
Quam domini Dionysi venustum canere canticum,
dithyrambum, possum cum a vino perturbor animo.

Ut fama communis est, dithyrambus commentus Corynthi est et una cum Dionysi cultu protulit longe lateque. Huic cantico normas chorumque tribuisse Arion Methymnaeus traditur; Herodotus ipse confirmavit [2] Arionem ipsum inventorem fuisse.

Lasus Hermionensis poeta [3] in extremo saeculo sexto a.C.n. dithyrambos introduxit in certamina Dionyso dicata quae Athenarum habebantur; clari poetae Simonides, Pindarus Bacchylidesque multos horum et alia carmina sacra pepigerunt. Aristoteles philosophus affirmavit, in libro De arte poetica, dithyrambum originem tragoediae dedisse [4] atque Thespin primum docuisse dithyrambos histrionibus scaenicis utendo.

Pariter constabat dithyrambus e musica, poesē et choreis. Quinquaginta coronati saltatores rapide volvebantur; simul unicus cantor personam Dionysi gerebat, choro laudes canente, tibiis et cymbalis vehementer resonantibus.

  1. Fragmentum 77 Diehl, 120 West. Fons: Philochoros (FGrHist 328 F 172) in Athen. 14, 628a; vide hic.
  2. Herodotus, Historiae, I, 23-24
  3. Suda, Λάσος.
  4. Aristoteles, De arte poetica (1449 a, 10–15): "Ergo, cum orta tragoedia initio sit in ex tempore fundendo (et tragoedia et comoedia: tragoedia e dithyrambis, comoedia tamen e pompis phallicis, quae adhuc pro consuetudine in plurimis urbibus habentur), gradatim crevit, cum explicarent scriptores quod tragoediae se ostenderet; multis mutationibus interpositis, [tragoedia] constitit, quoniam naturam suam impetraverat".

Bibliographia

recensere
  • Friedrich Wilhelm Leopold Emil Luetcke, De Græcorum dithyrambis et poetis dithyrambicis, Berolini (1829)
  • Guilelmus Mauricius Schmidt, Diatribe in dithyrambum poetarumque dithyrambicorum reliquias. Berolini: Reimer, 1845 Textus apud archive.org
  • Albin Lesky, Die tragische Dichtung der Hellenen, Gottingae (1972)

Nexus interni