Aperire sectionem principem
Iaculatrix.

Iaculatio[1][2] sive iactus iaculi[2] est unus e ludis gymnicis campestribus, quo sive iaculator sive iaculatrix iaculum quam longissime iacere conatur. Decretum est in certaminibus hodiernis, ut iaculum virorum longitudine 2,6—2,7 metrorum et pondere 800 grammatum sit; in certaminibus autem feminarum metrorum 2,2—2,3 et 600 grammatum. In certaminum finali parte reliquis duodenis optimis iaculatoribus terni conatus offerri solent quibus effectis octoni qui longissime iaculum miserunt tantum remanent quibus terni iactus insuper adduntur, qui sex in totum efficiunt.

Iaculatio in ludis Olympicis hodiernis inde a primis Olympiis anni 1896 certatur. Nam hoc certamen iam ludorum Olympicorum antiquorum pars erat.

Qui longissime iaculum iecerintRecensere

Iaculatores notiRecensere

NotaeRecensere

  1. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce keihäänheitto (Helsinki 2002).
  2. 2.0 2.1 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok, Editio secunda anni 2009, sub voce "spjutkastning"
  3. Rerum status anno 2015
  4. Rerum status anno 2015