Olympia aestiva 1896
Urbs | Athenae, Graecia |
---|---|
Numerus nationum | 14 |
Numerus athletarum | 241 |
Eventa | 43 in 9 artibus athleticis |
Caerimonia initialis | Dies lunae, 6 Aprilis, 1896 |
Caerimonia finalis | Dies Mercurii, 15 Aprilis, 1896 |
Inaugurator | Rex Georgius I |
Stadium | Stadium Panathenaicum |
Olympia aestiva anni 1896 fuerunt primi ludi Olympici, Athenis in Graecia celebrati. Primi enim ludi fuerunt post annum 393, quo Theodosius I, imperator Romanus ludos Olympicos abrogaverat.
Anno 1894 Olympiae Internationis Comitatus constitutus est a Petro Coubertanio. Victores certaminum singulos ramos olivarum et medalias argenteas obtinuerunt, secundi medalias aeneas, tertii nihil.
Ludi Olympiae iterum Athenis erant anno 2004
Caerimonia initialisRecensere
6 Aprilis Ludi I Olympici inaugurati sunt. In stadio Panathenaico erant 80 000 homines. Ludi inaugurabantur a Georgio I rege, qui hanc orationem habuit:
- "Ego declaro dedicationem primorum internationalium ludorum Olympicorum Athenis. Vivat natio. Vivant Graeci."
Hymni athletarum cantati sunt.
Athleticae artesRecensere
CursusRecensere
Cursus Marathonius, sicut anno 490 a.C.n. inter Marathona et Athenas peractus, maxima ars athletica erat. Spiridon Louis, rusticus Graecu hoc cursu vicit.
CyclismosRecensere
Plurima cyclismi eventa in velodromo Novi Phaleri fuerunt. Unum solum ludus per 87 chiliometra ab Athenis Marathona et vice versa duxit. Paulus Masson Francicus optimus cyclistor fuit, cursibus 2000 et 10 000 metrorum vicit.
Ars gladiiRecensere
Ludi artis gladii in Zappeio fuerunt. Eugenius Henricus Gravelotte eventis rudium?, Leonidas Pyrgos autem certamine sablarum vicit.
Exercitatio corporumRecensere
Haec eventa in stadio Panathenaico fuerunt. Germaniae athletae Hermann Weingärtner, Alfredus Flatow et Carolus Schuhmann in pluribus ludis vicerunt. Helvetiae athleta Ludovicus Zutter et Graeciae athletae Ioannes Mitropoulos et Nikolaus Andriakopoulos aliis eventis vicerunt.
Ludi gymnici campestresRecensere
Hae eventa in Kallithea fuerunt.
NatatioRecensere
Natationis eventa in mari prope Piraeum fuerunt. Hungariae athleta Alfredus Hajós per 100 metra et 1200 metra vicit. Austriae athleta Paulus Neumann in natatione 500 metrorum vicit.
TeneteRecensere
Tenete eventa in "Athens Lawn Tennis Club" et in velodromo Novi Phaleri fuerunt. Hibernicus Ioannes Pius Boland et Germanus Fridericus Traun vicerunt.
LuctatioRecensere
Luctationis eventa in Panathenaico stadio fuerunt. Launceston Elliot (Danus), Carolus Schuhmann (Germanus) et Georgius Tsitas (Graecus) vicerunt.
Levatio ponderumRecensere
Levatio ponderum in Panathenaico stadio exercita est. Daniae athletae Launceston Elliot et Viggo Jensen hac disciplina vicerunt.
Caerimonia finalisRecensere
15 Aprilis Ludi I Olympici clausi sunt. Clausurae Caeremonia in Panathenaico Stadio fuit. Finiti sunt per Georgium regem, cuius oratio fuit:
- "Ego declaro clausuram primorum internationlium ludi Olympicorum Athenis."
NationesRecensere
Nationes in Olympiis anni 1896 fuerunt:
MedaliaeRecensere
Tot Medaliae a singulis nationibus in ludis I Olympiis obtenta sunt:
(Natio accipius emineus est.)
1896 Olympiae Aestivae Medaliae | |||||
---|---|---|---|---|---|
Pos | Country | Aurum | Argentum | Aes | Total |
1 | Civitates Foederatae Americae | 11 | 7 | 2 | 20 |
2 | Graecia | 10 | 17 | 19 | 46 |
3 | Germania | 6 | 5 | 2 | 13 |
4 | Francia | 5 | 4 | 2 | 11 |
5 | Regnum Unitum | 2 | 3 | 2 | 7 |
6 | Hungaria | 2 | 1 | 3 | 6 |
7 | Austria | 2 | 1 | 2 | 5 |
8 | Australia | 2 | 0 | 0 | 2 |
9 | Dania | 1 | 2 | 3 | 6 |
10 | Helvetia | 1 | 2 | 0 | 3 |
11 | Turma Mixta | 1 | 2 | 0 | 3 |
Nexus externiRecensere
BibliographiaRecensere
- Michael Llewellyn Smith, Olympics in Athens 1896: the invention of the modern Olympic Games.
| ||||