Antiphon sophista

philosophus Atheniensis

Antiphon sophista fuit Socratis aequalis qui Athenis quinto saeculo a.C.n. floruit. Ex eius scriptis tantum fragmenta supersunt sive a Stobaeo in Florilegio aut in Suda aut a grammaticis nobis servata sive ex papyris Oxyrinchis restituta[1]. Tituli traditi sunt De Veritate (Περὶ ἀληΘείας)[2], De Concordia (Περὶ ὁμονοίας), Politicus. Etiam de somniorum interpretatione disseruit atque prodigiorum interpretationi (τεραοσκόπος[3]) operam dedit. Utrum idem sit atque orator Antiphon Rhamnusius anno 411 a.C.n. mortuus necne eruditi inter se disputant.[4]

Nonnulli versus Antiphontis De Veritate in vetere papyro

Sophistae pretio iuvenes docebant. In Memorabilibus Xenophontis[5] Antiphontem discipulos Socratis ad se adlicere conantem videmus. Quibus coram magistrum eorum rogabat num tam nihili sapientiam suam aestimaret ut eam gratis occurrentibus doceret. Poeta comicus Plato quoque Antiphontis avaritiam in theatro irriserat[6].

In tractatu de Veritate naturam legibus hominum consensu in civitatibus vigentibus opponit. Ostendit enim leges homines se spernentes punire quidem posse, sed eos qui se diligenter observarent nec adiuvare nec a malis tueriː ita naturales leges humanis potentiores sunt[7].

Editiones recensere

Plura legere si cupis recensere

Notae recensere

  1. Alfred Croiset, "Les nouveaux fragments d'Antiphon", Revue des Études Grecques, 1917ː 1-19
  2. Carroll Moulton, "Antiphon the Sophist, on Truth", Transactions and Proceedings of the American Philological Association, 1972ː 329-366
  3. Diogenes Laertius II.46 ex Aristotelis loco hodie deperdito.
  4. Jürgen Wiesner, "Antiphon, der Sophist und Antiphon, der Redner — ein oder zwei Autoren?", Wiener Studien, 1994/95ː 225-243. Ettore Bignone, Antifonte oratore e Antifonte sofista, a cura di Bruno Gentili e Giuseppe Morelli, Urbino, 1974 Recensio critica. Gerard Pendrick, "Once Again Antiphon the Sophist and Antiphon of Rhamnus", Hermes, 1987ː 47-60
  5. I.6.
  6. Vitae decem oratorumː Antiphon 16.
  7. Trevor J. Saunders, "Antiphon the Sophist on Natural Laws", Proceedings of the Aristotelian Society, 1978ː 215-236

Nexus externi recensere