Clausa[1][2] in grammatica est minima unitas grammatica quae propositionem plenam exprimit.[3] Clausa typica in subiecto et praedicato(en) consistit,[4] ubi praedicatum per typum est locutio verbalis(en), a verbo una cum ullis obiectis et aliis adiectoribus collato. Subiectum autem aliquando non exprimitur, saepe in linguis nullius subiecti si subiectum e contextu recuperari potest, sed etiam in quibusdam rebus in aliis linguis sicut Anglica(en) fit; exempli gratia, in sententiis imperativis(en) et clausis non finitis.

Sententia simplex in una clausa finita cum verbo finito(en) quod liberum est usitate consistit. Sententiae multipliciores multas clausas continere possunt. Clausae liberae(en) (vel praecipuae) sententiam solae constituere possunt; clausae obnoxiae(en) (vel subordinatae) solae sunt imperfectae val ineptae.

Nexus interni

  1. Webster's Ninth New Collegiate Dictionary (Springfield Massachusettae: Merriam-Webster, 1985), 246.
  2. Etiam pars et membrum in D. P. Simpson, Cassell's Latin Dictionary' (Novi Eboraci: Wiley, 1968), 676. Etiam propositio in Castiglioni 1996. Etiam articulus et membrum in John C. Traupman, The New College Latin and English Dictionary (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 494.
  3. De hac definitione propositionem attingente, vide Kroeger 2005: 32.
  4. De clausae definitione quae coniunctionem subiecti et praedicati vehementius dicit, vide Radford 2004: 327–28.

Bibliographia

recensere
  • Castiglioni, Mariotti. 1996. Vocabolario della lingua latina. Augustae Taurinorum: Loescher.
  • Crystal, Davod. 1997. A Dictionary of Linguistics and Phonetics. Ed. quarta. Oxoniae: Blackwell Publishers.
  • Kroeger, P. 2005. Analysing Grammar: An Introduction. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Osborne, T., et T. Groß, 2012. "Constructions Are Catenae: Construction Grammar Meets Dependency Grammar." Cognitive Linguistics 23 (1): 163–214.
  • Radford, A. 2004. English Syntax: An Introduction. Cantabrigiae: Cambridge University Press.