Isaeus
Isaeus (Graece Ἰσαῖος; natus ca. 420, mortuus ca.345 a.C.n.), unus e decem oratoribus Atticis fuit, Isocratis discipulus[1] et Demosthenis magister fuisse creditur, cuius exstant non amplius quam undecim orationes, omnes de hereditate (vel, ut fert Pavanetto[2], "de re familiari tradenda", graece λόγοι κληρικοί). Adduntur pars duodecimae orationis, a Dionysio Halicarnasseo servata, et fragmenta nonnulla. Fere quadraginta tituli huius oratoris nobis noti sunt.
Res apud Vicidata repertae:
- De Cleonymi hereditate (Περὶ τοῦ Κλεωνύμου κλήρου) [1]
- De Meneclis hereditate (Περὶ τοῦ Μενεκλέους κλήρου) [2]
- De Pyrrhi hereditate (Περὶ τοῦ Πύρρου κλήρου) [3]
- De Nicostrati hereditate epilogus (Περὶ τοῦ Νικοστράτου κλήρου ) [4]
- De Dicaecogenis hereditate (Περὶ τοῦ Δικαιογένους κλήρου) [5]
- De Philoctemonis hereditate (Περὶ τοῦ Φιλοκτήμονος κλήρου) [6]
- De Apollodori hereditate (Περὶ τοῦ Απολλοδώρου κλήρου) [7]
- De Cironis hereditate (Περὶ τοῦ Κίρωνος κλήρου) [8]
- De Astyphili hereditate (Περὶ τοῦ Ἀστυφίλου κλήρου ) [9]
- Ad Xenaetum De Aristarchi hereditate (Πρὸς Ξεναίνετον περὶ τοῦ Ἀριστάρχου κλήρου) [10]
- De Hagniae hereditate (Περὶ τοῦ Ἁγνίου κλήρου ) [11]
- Pro Euphileto (Ὑπὲρ Εὐφιλήτου) [12]
Nexus interni
Notae
recensereNexus externi
recensereFontes
recensere- M. C. Howatson (ed.), The Oxford Companion to Classical Literature, Londini, sumptibus Oxford University Press, 1989, 2a ed., 640 pp. (ISBN 978-0198661214)
- Cletus Pavanetto, Graecarum Litterarum Institutiones, pars altera, sumptibus LAS, Romae, 1997 (ISBN 88-213-0361-6)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |