Plataïcus (Graece Πλαταϊκός)[1] est oratio deliberativa (συμβουλευτικόν) ab Isocrate rhetore inter 373 et 371 a.C.n. scripta et in ore Plataeensis legati posita, postquam Thebani anno 373 eius civitatem media pace et spretis pactis iterum deleverunt, sive, ut alii volunt, quia re vera a quodam legato coram ecclesia Athenis pronuntiata est, sive, ut malunt alii et ut plerumque in Isocrate fit, de oratione fictitia agitur ad lectionem tantummodo destinata qua auctor opinionem suam de rebus gestis patefacere omnibus volebat.[2] Nam ita iis qui vi et bello in alios Graecos utebantur adversabatur. Quamquam tum Athenienses et Thebani socii erant,[3] et proximo bello Plataeenses coacti Lacedaemonios secuti erant, orator Athenienses auxilium contra Thebanos rogat veterrima inter utramqua civitates amicitia fretus (post 427 a.C.n. Athenienses Plataeenses suae civitatis participes fecerant postquam eorum fines a Lacedaemoniiis et Thebanis vastati erant). Nam indigne ferebat totam urbem suam deletam ob hanc unam causam quod in foedus Boeoticum contribui noluerant. Oratio sine effectu in praesenti fuit quia adversus Lacedaemonios Athenienses Thebanorum societatem relinquere nolebant.

Notae recensere

  1. Oratio XIV in corpore Isocratico.
  2. Editio Loeb Classical Library p. 135.
  3. Par. 33.

Editiones et commentarii recensere

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere