Status caeli
Status caeli[1] seu simpliciter caelum[2][3] in meteorologia est status et habitus atmosphaerae, utrum diei caelum calidum an frigidum sit, pluviumne an siccum, apricum an nubilosum. Inter caelorum prodigia quae saepe videntur sunt pluvia, nix, ariditas, frigus, calor. Rarae sunt tempestates sicut procellae pluviosae, ningores caecantes, turbines, et typhones marini.
Clima dissimiliter est caeli status qui cuiusdam regionis temporibus anni proprius est. Meteorologi climatis causas investigantes etiam temperaturis, pressionibus atmosphaerae, ventisque datis utuntur ut caeli status quotidie praecinatur. Hae caeli status praenuntiationes visae televisionibus adiuvant homines quotidie sua acta proposita excogitare; exactitudo autem harum praenuntiationum paene ad zerum post duos aut tres dies cadit.
Notae
recensere- ↑ Cic. Div. 2.92.7; Col. Rust. 3.12.5.2; 6.5.1.7; 11.2.97.8; et passim; Liv. 37.12.11.4. Nec mirum est etiam inversum verborum ordinem inveniri, sicut Col. Rust. 2.10.21.6; 4.23.2.1; 5.5.4.7; et passim; Sen. Oed. 1054.
- ↑ Cic. Tusc. 1.19.43, passim.
- ↑ Sic, etiam caeli status et tempestas, in D. P. Simpson, Cassell's Latin Dictionary (Novi Eboraci: Wiley Publishing, 1968), 876, s.v. weather.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad status caeli spectant. |
- Caeli status urbium et tempus mundanum[nexus deficit] apud situm etoolsage.com.
- De Climate et caeli statu apud situm ucblibraries.colorado.edu (ex UCB Libraries GovPubs).
- "Meteocentrale", apud situm meteocentrale.ch.
- "National Weather Service", apud situm weather.gov.
- Oeconomica Ultimorum Caeli Status Eventuum in Societate Humana", apud situm economics.noaa.gov.
- "RainRadar", index caeli status per orbem terrarum, apud situm rainrader.net.
- "Weather Forecasts England and Worldwide", apud situm meteoonline.co.uk.
- "Weather Forecasts Worldwide", apud situm intermeteo.com.