Mariupolis

urbs rei publicae popularis Donetskensis
Mergefrom.svg
Suademus, ut haec pagina ad "Mariopolis" moveatur.
Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis.
English language
English
It is proposed to move this page to Mariopolis. Please give your opinion on the talk page.
Deutsch
Deutsch
Es wurde vorgeschlagen, diese Seite nach Mariopolis zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten.
Esperanto
Esperanto
Rekomendatas la movo de tiu ĉi paĝo al Mariopolis. Vi estas petata komenti prie en la diskutejo.
Wikidata Mariupolis
Res apud Vicidata repertae:
Mariupolis: insigne
Civitas: Ucraina
Locus: 47°7′50″N 37°33′50″E
Numerus incolarum: 449 498
Zona horaria: UTC+2, UTC+3, UTC+2
https://мариуполь.com/ Situs interretialis
Nomen officiale: Маріуполь

Gestio

Praefectus: Vadym Boichenko
Procuratio superior: Mariupol Hromada

Geographia

Superficies: 244 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Tsentralnyi Raion, Kalmius Raion, Livoberezhnyi Raion, Prymorsky Raion

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Savo, Qiqihar, Thessalonica, Gedanum, Trapezus, Fanum Sanctae Severinae, Leopolis, Theodosia, Colomea, Piraeus, Pereaslavia, Baccasara, Makiivka, Slavuta, Chersonium

Tabula aut despectus

Mariupolis: situs

Vide etiam paginam discretivam: Mariopolis (discretiva)

Mariupolis[1] vel Mariopolis[2] (Ucrainice Маріуполь, Russice Мариуполь) est urbs circiter 500 000 incolarum et magnus portus ad Paludem Maeotidem in re publica populari Donetskensi (vel in regione Donetskensi Ucrainae). In ostio Istriani fluvii[3] iacet. Multi locutores linguae Graecae Ponticae Mariopolim incolunt.

Mariopolis est urbs artibus dedita, praecipue metallurgiae et machinis fabricatis.

HistoriaRecensere

Adamacha vel Domacha Cosacorum Zaporoviensium castellum loco Mariopolis erat. Non satis clarum est, an Baly Sarai urbs Tarttariae Minoris hoc loco vel alio propinquo situa erat. Anno 1778 Paulopolis (Pavlovsk, Pavlograd) urbs Russica hic aedificari coepit; anno 1779 Mariopolis nomen accepit (in honorem Mariae Theodori filiae, Pauli imperatoris uxoris). Anno 1780 Graeci orthodoxi e Tartaria Minore deducti hic collocati sunt. Circuli gubernii Asoviensis Mariopolis caput erat. Bello Crimaeano destructa erat. Ferrivia anno 1882 aedificata. Saeculo XIX exeunte permultae fabricae metallis producendis Mariopoli construebantur. Annis tricesimis saeculo XX Azovstal' fabrica maxima chalybi producendo in litore marino ad ostium Istriani fluvii construebantur (anno 2022 destructa). Annis ab 1948 ad 1989 nomen Andreae Ždanov coenonistae urbs ferebat.

 
Dramaticum theatrum Mariopolitanum

Per incursionem Russicam in Ucrainam anno 2022, Mariopolis atrociter et saevissime oppugnabatur.[4]

NotaeRecensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Pleniter Mariopolis Graecorum, Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 510..
  3. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. II, p. 307.
  4. "Mariupol: Why Mariupol is so important to Russia's plan," BBC.com.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mariopolim spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 47°7′50″N 37°33′50″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica