Gubernium Asoviense[1] (Russice Азовская губерния) fuit nomen duarum priscarum partium administrativarum Russiae.

Wikidata Gubernium Asoviense
Res apud Vicidata repertae:
Gubernium Asoviense: insigne
Gubernium Asoviense: insigne
gubernium, gubernium Imperii Russici
Civitas: Imperium Russicum
Locus: 47°6′0″N 39°25′0″E

Fines

Procuratio superior: Imperium Russicum

Forma

Vita

Incolae: 1 086 000

Gubernium Asoviense primum, in parte meridie-occidentali Russiae Europeae hodiernae situm, creatum est anno 1708, inter prima gubernia Russica. Metropolis eius initio Asovia fuit, sed postquam anno 1711 Imperium Ottomanicum post victoriam suam in bello urbem illam obtinuit, sedes administrativa gubernii ad annum 1715 de facto Tamboviae (Tanboviae) erat, dein autem officialiter Voronegiam (Voronesam) translata est. Anno 1719 gubernium divisum est in provincias quinque: Bachmutensem, Ieleciensem (Elecensem), Schatscensem, Tamboviensem (Tanboviensem), Voronegiensem (Voronesensem). Voronegia metropolis gubernii facta, gubernium Asoviense ipse anno 1725 in gubernium Voronegiense (Voronesense) transformatum est.

Gubernium Asoviense secundum, in partibus meridie-occidentali Russiae Europeae hodiernae et meridie-orientali Ucrainae nostri temporis situm, in Imperio Russico formatum est anno 1775 in terris anno illo ex Imperio Ottomanico post victoriam Russicam in bello receptis atque in terris provinciae Bachmutensis gubernii Neorossici (Novae Russiae) et Cosacorum Tanaiticorum (Donicorum), anno 1783 autem abolitum est.

  1. "gubernii Asoviensis"[1],[2]

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 47°6′0″N 39°25′0″E • Большая российская энциклопедия