Istrianus fluvius[1] (vulgo Кальмиус, Calmius) est fluvius in re publica populari Donetskensi (regione Donetskensi Ucrainae). Iugo Donetzico[2] medio oritur, 209 chiliometra patet; receptacula aquae quattuor habet et canali artificioso aquae ductus causa aedificato cum Tanai Minore coniunctus est. Per Donetskum urbem fluens et in Mariopoli Graecorum in Maeotidem effunditur.

Istrianus fluvius
Istrianus fluvius prope Razdol'noe vicum
Longitudo 209 chm
Altitudo fontis 222,7 m
Decursus aquae 8,25 (prope Sartanam vicum) /s
Area systematis 5070 chm²
Fons Iugum Donetzicum
Ostium Palus Maeotis
Regio Res publica popularis Donetskensis

Nomen fluvii Medio aevo notum Kalk, Kalok vel Kala erat; nomen hodiernum Calmius a saeculo XVIII invenitur; -mius a radice Turcico müjüz (cornu, bracchium) derivatum esse videtur

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Istrianum fluvium spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 48°7′7″N 37°52′7″E, 47°5′10″N 37°34′31″E • GeoNames