Iugum Principale[1] vel Iugum Divortii Aquarum (Russice Главный хребет, Водораздельный хр.) est pars Caucasi Maioris, iugum montanum continuum longitudinis plus quam 1100 chm, quod a Ponto Euxino (in regione Soteropolis urbis) ad mare Caspium (mons Ilchydag prope ad Bacuam) extenditur per Russiam, per confinium Russiae cum Abascia, Georgia, Ossetia Meridionali, Atropatene, et per Atropatenam.

Conspectus Iugi Principalis de Monte Mussa Ačitara.

Saepe pars confinii Europae et Asiae iugum Caucasicum Principale habetur.

Iugum Principale super vallem Georgiae.

Iugum Principale divortium aquarum fluminum Hypanis, Terekii, Gerrhi Samurisque (septentrionem versus) et Enguri, Phasidis Cyrique (meridiem versus) est.

Cacumina Iugi Principalis altissima in parte media sita sunt, ubi murus Bezengiensis tollitur cum montibus Šchara (5068 m altitudinis), Džangitau (5058 m) aliisque; sed cacumina omnis Caucasi altissima non in Iugo Principali sita sunt, sed in bracchiis eius, quae iugum Laterale nominantur.

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 43°8′6″N 42°55′19″E • 7759949 GeoNames • Большая российская энциклопедия