Gerrhus[1] (Graece Γέῤῥος), vulgo Sulak[2] (Avarice Сулахъ, Darginice Кьас) est flumen in Daghestania. In montibus Caucasi a confluentia fluminum Koisu Andici et Koisu Avarici incipit; per cannonem Sulakensem[3], cuius altitudo a 700 ad 1500 m est, postea per vallem Achetlinensem, per cannonem Sulakensem minorem fluit; in planitiem exit et per delta in mare Caspium prope Sulak coloniam urbanam effunditur.

Gerrhus
Canno Sulakensis minor
Longitudo 169 (336 cum Koisu Andico) chm
Decursus aquae 176 (123 chm ab ostio) /s
Area systematis 15 200 chm²
Fons Koisu Andici et Koisu
Avarici
confluentia
Ostium Mare Caspium
Regio Daghestania

NotaeRecensere

  1. Ptolemaei Geographia V 12, 2.
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Сулак.
  3. Cf. binomina Leptocythere sulakensis, Candona sulakensis.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 43°15′16″N 47°32′56″E, 42°47′27″N 46°47′46″E, 43°15′16″N 47°32′54″E • GeoNames • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gerrhum flumen spectant.