Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Daghestania
Res apud Vicidata repertae:
Daghestania: insigne
Daghestania: vexillum
res publica
Civitas: Russia
Locus: 43°6′0″N 46°53′0″E
Nomen officiale: Республика Дагестан
Situs interretialis

Fines

Subdivisio superior: Russia
Territoria finitima: Calmuccia, Territorium Stauropolitanum, Tsetsenia

Forma

Area: 50 300 chiliometrum quadratum
Caput: Machaczkala

Gubernium

Praefectus: Vladimir Vasilyev
Consilium: People's Assembly of the Republic of Dagestan

Vita

Incolae: 3 063 885
Sermo publicus: Russica, Aghul, Avaric, Lingua Atropatenica, Chechen, Dargwa, Kumyk, Lak, Lezgian, Nogai, Rutul, Tabasaran, Tsakhur
Zona horaria: UTC+3, UTC+3

Commemoratio

Paean: State Anthem of the Republic of Dagestan

Sigla

Siglum autoraedarum: 05

Tabula aut despectus

Daghestania: situs

Daghestania,[1] seu Dagestania,[2] vulgo Daghestan et Dagestan (Russice Дагестан), i.e. "terra montium", Montium Caucasi in parte septentrio-orientali prope Mare Caspium sita, nunc est Res Publica Dagestania (Russice Республика Дагестан) Foederationis Russicae, anno 1921 creata, et ab anno 2010 in Russicum Districtum Foederalem Septentrio-Caucasicum inclusa. Daghestaniae metropolis est urbs Machaczkala.[3]

Index

Historia condensataRecensere

In eius territorio civilizatio urbana iam per tria millennia duravit. Civitas prima litterata ibi erat Imperium Urartum e Transcaucasia sub dynastia Cheldi saeculis nonosexto a.C.n., cuius hic erat provincia borealis. Ibi Urarti prisci ad litus Caspiam portum navalem et urbem provincialem Simudâr condiderunt, quid opinione nonnullorum est initium urbis capitalis hodiernae Machaczkalae, velut fortasse urbis veterrimae permanentis in tota Foederatione Russica.[4] In tempore Imperii Romani, ibi provincia Lygia erat, imperii in angulo boreo-orientali, ubi gentes Legae (= Lesgi[5] seu Lesghi[6] recentes) praevalebant. Post Romanos, ibi in mediaevo regnum Christianum Sarir sub potestate gentium Avaricam, plerumque in pacto cum Imperio Byzantino inter saecula saeculum sextum et duodecimum duravit, adusque Islamum ab saeculo duodecimo expanderet.

A saeculo septindecimo ad saeculum undevicesimum Daghestania gradatim in Russiam inclusa est.

 
Charta Daghestaniae

Civitas hodiernaRecensere

Res publica Daghestania superficiem 50,3 milia chiliometrorum quadratorum et 2,1 decies centena milia incolarum habet.[7] Plus quam sexaginta gentes, quarum plus triginta sunt indigenae, Daghestaniam incolunt.[8]

Linguae publicae sunt lingua Russica et linguae regionales gentium Daghestaniae,[9] quarum lingua Lesgica[10] adhuc remota velut reliquia ultima linguae Urarticae proto-historicae ibi perduravit.[11]

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere