Montes Talyschenses

iugum Persiae et Atropatenae

Montes Talyschenses[1] (Atropatenice Talış dağları, Talyschice Tolyšə bandon) iuga montana tria (iugum Talyschense principale, vel Divortii Aquarum, iugum Peštasarense et iugum Burovarense) in Transcaucasiae extremitate austrorientali. In Atropatene siti sunt et pars aliqua in Irania. Caucasi Minoris est extremitas, a iugo eius Carabachiano et planitie montana Carabachiana valle Araxis fluminis separati sunt. A mari Caspio demissio Talyschensis parva montes dividit. In Irania cum montibus Ariobarzanis coniunguntur. Declivia montium Talyschensium orientalia silvis operta sunt, quae his terris rarissime inveniuntur; genus silvarum Talyschense Silva Hyrcana nominatur.

Silva Iardlimi in montibus Talyschensibus

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 38°42′0″N 48°18′0″E • GeoNames