Eluvio verna[1] est periodica fluminum exundatio, cum nive tabescente aquae fluminis ex alveo egrediantur et late, interdum et latissime ripas diluviant. Hora eluvionis de hora nivis tabescendi dependet; saepius mense Martio vel Aprili eluviones fiunt. Eluviones vernae praecipue in regionibus nivosis accidunt, sicut Europa Orientalis, Scandinavia, Canada, et Civitates Foederatae. Molium et receptaculorum aquae aedificatio in talibus regionibus non solum energiae hydroelectricae elaborandae prodest, sed etiam ab eluvionibus vernis defendit; nam aquae abundantes in receptaculo colliguntur et pedetemptim per molem emittuntur.

Montis Regii via mense Maio anno 2017 inundata
Bann flumen Hiberniae tempore eluvionis

NotaeRecensere

  1. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. половодье.

BibliographiaRecensere