Bracchium caecum[1] est alvei fluminis pars vetus a flumine ipso nunc separata, quae etiam aquae plena est, sed pedetemptim exsiccatur; lacus est oblongus vel formam arcuatam habens, in valle vere inundata situs.

Maeander abscinditur, ut bracchium caecum fiat

Maeandri abscissi saepe bracchia caeca fiant: nam flumini errante cum initium maeandri fini eius appropinquat, isthmum tenuem relinquens, vere novo amnis recte per isthmum it; aditus et exitus alvei veteris mox sedimentis alluvialibus obruuntur. Aut, cum multis ramis flumen it, saepe laevius vel dextrius abit et ramum aliquem, cuius initium iam limo paene impeditum est, aqua nova supplere deficit, sed in parte rami aqua vetus manet; et hoc modo bracchium caecum fit.

Tanaitis Minoris bracchium caecum

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere