Mare Balticum,[1][2][3] antiquis mare Suebicum,[4] est magnum mare marginale oceani Atlantici in Europa situm. Paeninsulam Scandinavicam a ceteris partibus Europae dividit.

Tabula maris Baltici et regiones circumpositae
Maris Baltici e spatio photographema mense Martio facta: pars sinus Bothnici et pars sinus Finnici nondum glacie liberatae sunt

NomenRecensere

Mare Balticum a terra Baltia, quam etiam Graeci auctores memorabant, sic appellatur. Primo in Gestis Hammaburgensis ecclesiae pontificum Adami Bremensis hoc nomen invenitur. Nomina Latina veteriora sunt:

  • mare Sarmaticum (de Sarmatarum gente; nomen e Graeco Σαρματικὸς ὠκεανός derivatum est[5]),
  • mare Suebicum[4] (de Sueborum gente),
  • mare Barbaricum,
  • mare Orientale.
 
Litus maris Baltici meridionale (tabula Frederici de Wit[en])

Si linguas populorum nunc litora maris colentium enumeremus, nomen Theodiscum (Ostsee), Suecicum (Östersjön), Danicum (Østersøen) et Finnicum (Itämeri) significant mare Orientale, Estonicum (Läänemeri) a contrario mare Occidentale, cetera (Lettonicum Baltijas jūra, Lituanum Baltijos jūra, Polonicum Morze Baltyckie, Russice Балтийское море) mare Balticum.

FactaRecensere

  • Superficies: 413 000 chm²
  • Aquae copia: 21 600 chm³
  • Maxima altitudo: 459 m
  • Altitudo peraeque ducta: 52 m

Origo geologicaRecensere

Mare Balticum non super corticem oceanicum, sed super continentalem iacet et minime vetus est. Ante glaciationem quaternariam hic Eridanus flumen praehistoricum maximum fluebat; in Lapponia oriebatur et loco Nederlandiae hodiernae delta maximum habebat, per quod in mare Germanicum effundebatur. Taiga pelvem siccationis Eridani occupabat. Aetate glaciali omnis Eridani vallis glaciario operta erat, et resina arborum silvae Eridanensis sucinum Balticum facta est.

Glaciario recedente, circa 14 milibus annorum ante, primo lacus aquae dulcis loco maris Baltici ortum est. Circa 10 milibus annorum ante fretum, cum Oceano eum coniungens, loco Sueciae mediae ortum est, ubi nunc Melorus lacus situs est. Hoc mare Ioldium nominatur. Circa 9 milibus annorum ante haec fretum terra elevante exsiccatur, et iterum lacus formatum est. Freta Danica, quae nunc mare Balticum cum Oceano coniungunt, circa 7,5 milibus annorum ante apparuerunt, sed formam fere hodiernam mare tantum circa 4 milibus annorum ante accepit, cum Neva flumen, aquae molem maiorem ferens, orta est.

 
Litus Balticum (Hugonis Knorr pictura, 1880)

DescriptioRecensere

Oceano Fresonico — et sic Oceano Atlantico — apud Tastrem[6] (Danice; Skagen) sinu Cimbrico et Kattegat freto coniunctum est. Alia freta in archipelago Danico mare cum oceano ligantia sunt freta Baltica maius et minus necnon Oresundicum fretum. Ab anno 1895 etiam canalis Germanicobalticus artificialis maria Balticum et Germanicum coniungit. Sed permultis fluminibus magnis in mare influentibus salinitas aquae Balticae minor quam aquae oceanorum est.

 
Navis marina per canalem Germanicobalticum navigat

Maris partes praecipuae sunt Venedicum mare (quod et sinus Venedicus[7]) sinusque Bothnicus, Finnicus et Rigensis. Duae lacunae magnae, linguis terrae longissimis a mari separatae et fretis tenuibus coniunctae, ad partem maris meridie-orientalem adiacent; hae Recens lacus et Curonicus lacus nominantur.

Civitates vicinae sunt Suecia, Finnia, Russia, Estonia, Lettonia, Lituania, Polonia, Germania Daniaque.

 
Castri Danorum de mari despectus glacie rupta

Archipelagus Danicus in parte maris occidentalis iacet. Ad meridiem ab eo litora Germanica patent, ad terras foederales Slesvicum et Holsatiam et Megapolim et Pomeraniam Citeriorem pertinentes. Flensburgum et Chilonium et Lubeca et Rostochium urbes hic ad litus sitae suunt. Viadri ostium terras Germanicas et Polonicas dividit; in sinum sinum Stetinensem, a mari insulis Usedo et Iulina separatum, Viadrus influit; hic et Stetinum urbs iacet.

 
Mare Balticum nubibus in caelo ornatum

Sinus Venedicus litora Poloniae alluit; Civitas Gdinensis et Gedanum urbes magnae hic sitae sunt, et Vistula flumen Poloniae magnum hic in mare influit. Cum sinu Venedico et Recens lacus coniungitur, in quo Pregella influit, in ostio cuius Calininopolis urbs sita est. Prope Pillaviam litus Balticum ad septentrionem vertit; altera lacuna magna Curonica hic iacet, in quam Nemenus influit et Memela urbs Lituaniae portus in ostio eius aedificata est.

In litora Lettoniae (Curlandiae priscae) sinus Rigensis longe irrumpit; a septentrione Osilia insula Estoniae magna sinus a mari separatus est. Duna flumen magnum in sinum Rigensem effluit, et Riga caput Lettoniae in ostio eius sita est.

 
In portu Petropolitana

Ad septentrionem ab Estonia in duos sinus maximos et longissimos mare Balticum dividitur; sinus Finnicus ad orientem tenditur et sinus Bothnicus ad septentrionem. Finnia inter sinus Finnicum et Botnicum iacet; Alandia loco, ubi sinus separantur, cum Portu Mariae capite iacet, et Aboa Fnniae totius caput pristinum haud longe sita est.

Sinus Finnici litus meridionali Estonicus et Russicus (regio Leninopolitana) est. Castrum Danorum Estoniae caput in litore sinus Finnici iacet necnon Petropolis, Russiae urbs secunda a maxima. In ostio Nevae fluminis, quae in sinum aquam lacuum Saimaae, Ladogae, Onegae, Ilmeni affert, Petropolis aedificatum est. Ceteri portus Russici in sinu Finnico Viburgum, Oranienbaumium, Lugae Ostium sunt. In litore sinus Finnici septentrionali Helsingia Finniae caput necnon aliae urbes Finnicae sitae sunt.

 
Uloa urbs Finnica in litore sinus Bothnici (imago anno 1800 facta)

Tornia urbs Finnica et Haparanda Suecica ad extremitatem sinus Bothnici (et maris totius) septentrionalem aedificatae sunt. Litus partis principalis maris septentrionale et litus sinus Bothnici occidentale Suecica sunt. Hic ad mare et Holmia civitatis caput stat.

Duae insulae magnae mari medio iacent: Gothlandia Suecica et Boringia Danica.

 
Petrus Magnus in litore sinus Finnici Petropoli nondum condita (Alexandri Benois pictura, 1916)

IndicesRecensere

 
Litus Balticum in Borussia Orientali (chartula saeculi XIX exeuntis)

InsulaeRecensere

Tot insulae in Mari Baltico sunt, ut numerus exactus eorum referri non posset (praecipue in sinibus Finnico et Bothnico, ubi prope litora multa milia insularum et saxorum skär generis iacent). Insulae maiores e.g. sunt:

 
Goglandia insula in sinu Finnico

FluminaRecensere

Maxima flumina mari Baltico adfluentia sunt:

 
Harena litoris Baltici, ubi sucinum inter lapides videtur

Portus vel urbes ad litora sitaeRecensere

NotaeRecensere

  1. Vilborg, Ebbe, Nordstedts svensk-latinska ordbok. Ed. 2a, 2009.
  2. "Mare Balticum": Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 30. Cf. titulum operis Caroli Adolphi Forselii Disquisitio caussarum Sveciam bellis trans mare Balticum implicantium (1830) (Textus apud Google Books)
  3. "Mare Suecicum ... vide Mare Balticum": Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  4. 4.0 4.1 Cornelius Tacitus, De origine et situ Germanorum 45.2.2.
  5. Ptolemaei Geographia I 3, 5.
  6. Plinii Hist. nat. IV 97.
  7. Nunc sinus Gedanensis appellari solet.
  8. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. II, p. 314.
  9. Ibidem, vol. III, p. 549.
  10. Ibidem, vol. II, p. 61.

Nexus interniRecensere

BibliographiaRecensere

  • Ojaveer H., A. Jaanus, B. R. MacKenzie, G. Martin, S. Olenin, et al. 2010. "Status of Biodiversity in the Baltic Sea." PLoS ONE 5(9):e12467. doi:10.1371/journal.pone.0012467.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 58°0′0″N 20°0′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica