Luga[1] (Russice Луга) est flumen in regionibus Novogardiensi et Leninopolitana Russiae. Circiter 353 chm longitudinis est. E paludibus in regione Novogardiensi incipit et in sinum Finnicum effunditur. Luga urbs et Iama urbs et Lugae Ostium[2] portus novus maximus in ripis Lugae stant.

Luga
Luga flumen prope Železo vicum
Longitudo353 chm
Altitudo fontis53 m
Decursus aquae93 /s
Area systematis13 200 chm²
FonsPaludes Tesovianae
(Тесовские болота)
OstiumSinus Finnicus
Regioregio Novogardiensis,
regio Leninopolitana
Vide etiam paginam discretivam: Luga.

Aevo medio Luga pars itineris Lugensis a Novogardia in mare Balticum ducentis fuit: iter per Volchovam, Ilmenum, Scholonam, Mšagam (tributarium Scholonae) et per tractum a Kiba (tributario Mšagae) in Lugam ducebat.

  1. Pallasii Flora Rossica (p. 14 apud Google Books).
  2. Russice Усть-Луга.

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 58°45′54″N 30°50′37″E, 59°40′38″N 28°18′41″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lugam flumen spectant.