Scholona[1] (Russice Шелонь) est flumen in regionibus Pscoviensi et Novogardiensi Russiae. In paludinibus Dedoviči regionis Pscoviensis incipit, circiter 248 chm patet et in Ilmenum lacum per deltam magnam effunditur. Per silvam in maxima parte longitudinis aquas fert. Porchovia et Sol'zy urbes ad Scholonam flumen stant. Cataractas habet multas.

Scholona
Sholona arcem Porchoviensem circumit
Longitudo 248 chm
Altitudo principii 85 m
Moles decussis 43,6 (19 chm ab ostio) /s
Area ex qua aqua affluit 9170 chm²
Principium paludes prope Gorodovik vicum
Ostium Ilmenus lacus
Regio regio Pscoviensis,
regio Novogardiensis

Ab antiquitate Scholona pars itineris Lugensis a Novogardia in mare Balticum fuit: iter per Volchovam, Ilmenum, Scholonam, Mšagam (tributarium Scholonae), Kibam (tributarium Mšagae) et per tractum in Lugam flumen agebat.

NotaeRecensere

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 583. Cf. Sigismundi Herbersteinii Rerum Moscoviticarum commentarii, Antverpiae 1557, p. 148.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 58°12′52″N 30°46′58″E, 57°23′42″N 30°12′33″E, 58°13′39″N 30°53′59″E • GeoNames
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Scholonam spectant.