Canalis Germanicobalticus vel etiam Chiloniensis inter oppida Chilonium Brunsbutteliumque per Slesvicum et Holsatiam ducta navibus patet liber inter mare Germanicum Balticumque commeatus. Propter quod canalis 99 km longitudinis ambagibus magnis circa promontorium Iuticum iam non navigare oportet. Omnium autem canalium, quae quocumque locorum hominum labore ductae sunt, Germanicobaltica maxima navium frequentia floret. Patet autem inde ab anno 1895. Ad annum 1948 canalis Gulielmi imperatoris nomine appellabatur.

Carta ubi canalis videtur, flavus colore
Cursus canalis Germanobaltici per Slesvicum et Holsatiam
Navis magna in canali Germanobaltico per Holsatiae prata paludosa gubernata

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 53°53′0″N 9°8′0″E • GeoNames • Kielkanalen Store norske Lexikon