Sinus Venedicus
Sinus Venedicus[1], qui nunc vulgo sinus Gedanensis[2] appellari solet, est sinus in parte meridie-orientali Maris Baltici, ad litora Poloniae et regionis Kaliningradensis Russiae situs.

Sinus Venedici litus prope Gedanum
Gedanum et Civitas Gdinensis urbes Poloniae ad sinum sitae sunt. A Recenti lacu sinus Venedicus lingua terrae separatur et freto tenui cum eo coniungitur, ad quod fretum Pillavia urbs regionis Kaliningradensis sita est.
Vistula flumen Poloniae in sinum effunditur.
NotaeRecensere
- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. III, p. 586. Etiam Venedicum mare, — Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ De Venedis gente antiqua nomen habet.
- ↑ Polonice Zatoka Gdańska.
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad sinum Venedicum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 54°28′59″N 18°57′31″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica |