Flensburgum sive Flenopolis[1] (Theodisce Flensburg, Danice Flensborg) est urbs et portus in terra Slesvici et Holsatiae Germaniae, ad fines Daniae et fiordum Flensburgianum ad Mare Balticum sita. Kalendis Ianuariis 2017 habuit incolas 87 432.

Media urbs

Descriptio

recensere

Flensburgi conficiuntur potiones alcoholicae, papyrus, cibaria, naves, machinae. Sedes Officii Germanici rerum autocineticarum est necnon Universitatis paedagogicae, Scholae altioris in technicis, Instituti nautis erudiendis.

Inter res aspectabiliores numerantur Ecclesia Deiparae anni 1284 cum altari temporis Renati et fenestris figurosis. In Fano Sancti Nicolai (saeculi XIV) organum tubulatum maximum totius Germaniae septentrionalis invenitur, quod tempore Renascentiae construxerunt. Moenium vetustorum quoque vestigia adhuc exsistunt velut Porta septentrionalis (Nordertor) anni 1595. In Museo navali omnia ad maria atque navigationem spectantia captanter praesentantur.

Historia

recensere

Saeculo XII oppidum fundatum est, cui anno 1284 privilegia urbana data sunt. Saepe et ab exercitibus Daniae Sueciaeve occupatum est. Inde ab anno 1435 Holstiniensibus feudo fuit, antequam anno 1460 coronae Danicae subiugatum est; caput Holstiniae adhuc Danicae anno 1848 creatum est Flensburgum. Anno autem 1867 pars Borussiae factum est. Post Primum bellum mundanum incolae suffragium ferentes dixerunt se velle esse cives Germanos. Bello pancosmico altero multae domus destructae sunt.

  1. Fridericus Adolphus Ebert, Lateinisch-deutsches Taschenwörterbuch der neuern Geographie, Lipsiae, anno 1821 (pag. 97 apud Google Books)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Flensburgum spectant.