Pregella[1] (Prussice Preigara, Russice Преголя, Theodisce Pregel) est flumen Borussiae Orientalis. Ad regionem Calininopolitanam Russiae pertinet. Calininopolis caput regionis ad Pregellam situm est.

Pregella
Pregella et insula Kantii (a dextra) Calininopoli
Longitudo 123 chm
Altitudo principii 14 m
Moles decussis 90 /s
Area ex qua aqua affluit 15 500 chm²
Principium Insteris et Angrapae
confluentia Insterburgi
Ostium Recens lacus
Regio Regio Calininopolitana

In Insterburgo urbe fluminibus Inster et Angrapa confluentibus incipit. Circa 123 chm patet. In Tapiavia urbe in ramos dividitur et multus insulas facit, quorum insula Kantii Calininopoli ultima est. In lacunam Recentem maris Baltici effluit.

Deima Pregellae ramus, Tapiaviae oriens, in lacunam Curonicam in urbe Labiavia effunditur. Canalibus multis cum Memela coniunctus est.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 54°38′52″N 21°47′27″E, 54°41′20″N 20°22′40″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия