Cortex Telluris[1] est teguminum Telluris unum, lithosphaerae pars superior et exterior. Super corticem solae hydrosphaera et atmosphaera sternuntur. Eiusdem generis cortex Telluris est, ut cortex ceterorum planetarum terrestrium et satellitum gigantum gaseosorum multorum. Basaltibus plerumque composita est. Sed Tellus sola corticem duobus generibus habet: haec sunt cortex continentalis crassior et cortex oceanicus tenuior. Cortex oceanica basaltibus composita est; corticis continentalis pars superior saxis sedimentariis abundat; sub quibus granita et gneissa plerumque iacent.

Structura Telluris:
1a — cortex oceanicus
1b — cortex continentalis
2 — mantele Telluris
3 — nucleus Telluris
4 — lithosphaera
5 — asthenopshaera
6/3a — nucleus exterior
7/3b — nucleus interior
Vide etiam paginam discretivam: Cortex (discretiva).

Nexus interni

Notae recensere

Nexus externi recensere