Aperire sectionem principem
Unio Beneluxensis in Europa sita

Benelux[1] est sigla nominum civitatum BElgicae, NEderlandiae et LUXemburgi. Anno 1944 unio telonaria inter has civitates icta est, quae anno 1960 "pactione Benelux" rata ad effectum adducta est.

Pactio anno 2008 novo foedere retractata est quod anno 2011 valere coepit. Unio oeconomica Beneluxensis in Unionem Beneluxensem commutata est. Cooperatio nunc inter alia attinet ad mercatum internum, progressum durabilem et iustitiam resque internas.

Benelux habet officium communem proprietatis intellectualis protegendae[2] Hagae et secretariatum curiamque[3] Bruxellis.

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  1. Vb. adiect. "Beneluxensis": "Ursus arctos beneluxensis" hic contextu Batavo reperis. An alibi?
  2. Situs: www.boip.int.
  3. Situs: www.courbeneluxhof.be.
  Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!