Aperire sectionem principem

Consociatio Europaea liberi commercii

organizatio internationalis
Civitates sociae hodiernae Consociationis Europaeae liberi commercii

Consociatio Europaea liberi commercii[1] (Anglice European Free Trade Association, EFTA; Francice Association européenne de libre-échange, AELE) est organizatio internationalis die 4 Ianuarii anno 1960 Holmiae (Suecia) condita. Pactum die 4 Maii anno 1960 ratum est. Consociatione incrementum ac res florentes civitatum sociarum auctae essent, praeterea commercium ac cooperatio oeconomica inter civitates. Simul et Communitati Europaeae par fuisset.

Postquam Britanniarum Regnum et aliae civitates sociae anno 1973 se Communitati oeconomicae Europaeae adiunxerunt, Consociatio Europaea liberi commercii minus minusque valebat. Ab anno 1995 nullae civitates nisi Norvegia, Lichtenstenum, Helvetia et Islandia ad Consociationem Europaeam liberi commercii pertinebant.

Spatium oeconomicum EuropaeumRecensere

 
Civitates Spatii oeconomici Europaei
(civitates Consociationis Europaeae liberi commercii in Spatio oeconomico Europaeo: virides
Unio Europaea (in Spatio oeconomico Europaeo quoque): caerulaea)

Foedere Spatii oeconomici Europaei civitates Consociationis Europaeae liberi commercii praeter Helvetiam ad Unionem Europaeam iunctae sunt et sic ad communem mercatum pertinent. Pro ea re Consociatio Europaea liberi commercii duo instituta habet - Magistratum Custodiae CELC (vulgo EFTA Surveillance Authority) et Curiam CELC (vulgo EFTA Court) - quae (una cum Unionis Europaeae Commissione Curiaque) communem mercatum inspicant.

BibliographiaRecensere

  • Beyer, W.: EFTA - woher und wohin?, in: FIW-Berichte No. 6, 1993.
  • Curzon Price, Victoria: The European Free Trade Association. in: Ali M. El-Agraa (ed.): Economic Integration Worldwide. Londinii: Macmillan, 1997, p. 175–202. ISBN 0-333-65483-8
  • EFTA (ed.): Die EFTA an einem Scheideweg. Genavae: EFTA, 1980.
  • EFTA (ed.): EFTA 1960-2000: 40 Years. Genavae: EFTA, 2000.
  • Nell, Philippe G.: EFTA in the 1990: The Search for a New Identity. In: Journal of Common Market Studies, Vol. 28 (1990) p. 327–358.
  • Steppacher, Burkard: Die EFTA-Staaten, der EWR und die Schweiz. In: Werner Weidenfeld et Wolfgang Wessels (ed.): Jahrbuch der Europäischen Integration 2011. Aquis 2012, p. 329–332.

NotaeRecensere

  1. Attestatio nominis in: "Diarium Europa" anni 2009, vide: Diarium Europa

Nexus externiRecensere