GUAM, plene GUAM Consociatio Democratiae Progressuique Oeconomico fovendo[1] (in linguis publicis GUAM Organization for Democracy and Economic Development (Anglice) sive Организация за демократию и экономическое развитие — ГУАМ (Russice)) est consociatio quattuor civitatum olim Sovieticarum, quae sunt Georgia, Ucraina, Atropatene, et Moldovia (quarum nominum primae litterae acronymum GUAM dant).

Civitates consociatae.

GUAM anno 1997 argentorati condita est a sociis hodiernis, cum Uzbecia de 1999 ad 2005 civitas etiam socia erat (quo tempore nomen GUUAM erat). Charta anno 2001 Ialtae subscripta est.

Propositum est democratiam, progressum firmum, stabilitatem internationalem et integrationem Europaeam fovere. Sedes Kioviae nunc est.

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus interniRecensere

Integratio Europaea

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad GUAM spectant.
  Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!