Logotypum[1] (a Graeco λόγος 'sermo; ratio' + τύπος 'signum percussione factum'),[2] est nota graphica, emblema vel symbolus ab inceptis et organizationibus commercialibus atque adeo singulis usitate adhibitum ad agnitionem publicam praesentem iuvandam et divulgandam.[3] Logotypa sunt aut omnino graphica (symboli et icones) aut ex nominibus societatis composita (logotypum proprium).

Primum logotypum qui nota commercialis factus est: triangulum rubrum Bass Brewery, anno 1876.

Aetate typotheticae metallicae, logotypum facies typorum vel colophon unice compositum et ordinatum fuit. Gradu communicationis magnariae et in usu commune, logotypus societatis commercialis saepe idem atque eius nota commercialis aut stigma hodie est.[4]

Notae Recensere

  1. Sic Neograece λογότυπο (neut.; e.g. apud Vicipaediam Neograecam) vel stylo catharevusa λογότυπον (e.g. hic[nexus deficit])
  2. In multis linguis breviter logo dictum.
  3. "Logo," www.oxforddictionaries.com (Oxford University Press).
  4. Wheeler 2006:4.

Bibliographia Recensere

 
Prima nota commercialis Chiswick Press.
  • Meggs, Philip B. 1998. A History of Graphic Design. Ed. 3a. Novi Eboraci: Wiley. ISBN 9780471291985.
  • Wheeler, Alina. 2006. Designing Brand Identity. Novi Eboraci: Wiley. ISBN 9780471746843.

Nexus interni

Nexus externi Recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad logotypa spectant.
  Vide logo in Victionario.