Ministerium Europaeum a rebus exteris

Signum ministerii

Ministerium Europaeum a rebus exteris (Anglice: European External Action Service, EEAS, Francogallice Service européen d'action extérieure, SEAE, Theodisce Europäischer Auswärtiger Dienst, EAD) est ministerium a rebus exteris Unionis Europaeae.

Officium creatum est a foedere Olisiponensi quod die 1 Decembris 2009 valere coepit. Hac die prima legata superior a rebus externis et de securitate nominata est, sed operarii in dicione sua interim in Commissione Consiliove remanebant.[1]

Ministerium rite conditum est die 1 Decembris 2010 resolutione Consilii[2] et operarios accepit a Commissione Consilioque die 1 Ianuarii 2011.[3]

Praetorium habet Bruxellis in Belgica. Catharina Ashton[en] annis 2009-2014 ac Friderica Mogherini annis 2014-2019 fuerunt legatae superiores a rebus externis et de securitate; ab anno 2019 Iosephus Borrell legatus est.

NotaeRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere