Societas Europaea
Societas Europaea, breviter SE, est legitima societatum anonymarum forma in Unionis Europaeae civitatibus.[1] E fine anni 2004 societates in unione secundum principia aequalia legalia Unionis Europaeae condi possunt. In Germania, exempli gratia, anno 2009 numerus eius modi societatum fuit 109, ex quibus 37 in Bavaria erant.[2]
Notae
- ↑ Edictum (CE) 2001/2157 Consilii de die 8 Octobris 2001 de statu societatis Europaeae (SE);
auctoritas legum in SOE: Resolutio Collegii communis SOE 93/2002 de die 25 Iunii 2002 appendicem XXII (de iure societatum) ad foedus SOE mutans
et Directivum 2001/86/CE Consilii de die 8 Octobris 2001 status societatis Europaeae supplendi quod attinet ad concursum operariorum;
auctoritas legum in SOE: Resolutio Collegii communis SOE 89/2002 de die 25 Iunii 2002 appendicis XVIII (de valetudine securitateque operariis, iure operariorum et aequalitate tractationis virorum mulierumque) ad foedus SOE emendandae. - ↑ "Handelsblatt" 27 Ianuarii 2010. No. 18 (Germanice).
| ||||||||||||||