Gudbrandus Thorlacius
Gudbrandus Thorlacius[1] (Islandice Guðbrandur Þorláksson, id est Thorlaci filius, Francogallice Gundebrand de Thorlac[2], anno 1542 natus, mortuus die 20 Iulii anno 1627) fuit theologus Islandus et episcopus Holensis. Praeter functiones ecclesiasticas Gudbrandus pluribus disciplinis variisque eruditionibus politus se artibus mathematicis ac siderum computationi dedit, ut tabulam Islandiae geographicam sui temporis accuratissimam conficere posset. Etiam litteras divinas primus in Islandicum sermonem vertit integras, quae ex nomine eius vulgo Guðbrandsbiblía appellatae sunt.
Vita
recensereGudbrandus natus est Staðarbakki in boreali Islandia parentibus Thorlaco Halldori filio et Helga, nomophylacis Ionae Sigmundini filia. Pueritia ibidem et Thingeyris peracta anno aetatis undecimo in scholam Holensem (eodem anno 1553 fundatam) ablegatus sex annos litteris studuit. Rude scholastica donatus anno 1560 scholae hypodidascalus constitutus est; in quo officio biennium cum egisset, Hafniam profectus est, ubi in Regia Academia Nicolao Hemmingio et Paulo Madsen, postero Selandiae superintendente, doctoribus theologiae usus est. Anno 1564 in Islandiam reversus scholae Scalholtinae rector praepositus est, quod munus post triennium, tum sacris initiatus, cum praebenda Breidabolstadensi commutavit.
Postquam Olaus Hialti filius, hactenus praeses Holensis, anno 1569 mortuus est, Gudbrandus a rege Friderico II in Daniam vocatus Hafniam contendit, ut ibidem supremam dioeceseos Holanae ephoriam acciperet; infulaque episcopali a Paulo Madsen, suo quondam praeceptore, ornatus anno 1571 in patriam revertit.[3]
Opera
recensere- Biblía, það er öll heilög ritning, Holis 1584
- Ein ný sálmabók, Holis 1589
- Graduale, Holis 1594
- Ein áminning og undirvísun, Holis 1595
- Hortulus animae, það er aldingarður sálarinnar, Holis 1596
- Sú rétta confirmatio, Holis 1596
- Ein ný húspostilla, Holis 1597
- Kristileg undirvísun um ódauðleika sálarinnar, Holis 1601
- VII iðranarsálmar Davíðs, Holis 1606
- Graduale. Ein almennileg messusöngbók, Holis 1607
- Það nýja testamentum, Holis 1609
- Ein ný vísnabók, Holis 1612
- Sálmabók íslensk, Holis 1619
Notae
recensere- ↑ Vide Gudbrandi Thorlacii praefationem in Arngrimi Ionae Brevi Commentario de Islandia excusam.
- ↑ Vide Isaaci Peyrerii Relationem de Islandia (Francogallice Relation de l'Islande, écrite par Isaac de La Peyrère), pag. 5.
- ↑ Kristian Kaalund, Guðbrandur Thorláksson, in: Dansk biografisk leksikon, tomus XVII, Carl Frederik Bricka edidit, Hafniae 1903, pag. 272–274.