Rognvaldus Olai filius
Rognvaldus Olai filius (Islandice Rögnvaldur Ólafsson, 5 Decembris 1874 – 14 Februarii 1917) fuit architectus Islandicus. Primus Islandicorum architecturam didicit.
Rögnvaldus Ytrihuso in Dyrafjordo natus est. Pater eius agricola erat nomine Olaus Zachariae filius (Ólafur Sachariasson), mater Veronika Ioannis filia (Jónsdóttir). Primo Isafjordo didicit, tum Schola Reykiavicensis quam se duce conficit anno 1900. Tunc Hafniam iter fecit architecturam studiatum unde anno 1904 rediit aeger et doctus. Rögnvaldus ut architectus egit in Islandia usque mortuus est in valetudinario Vifilsstadis.
Inter opera Rögnvaldi sunt multae ecclesiae velut ecclesiae Breiðabólstaður, Húsavíke, Þingeyri et Bíldudalo. Etiam valetudinarium Vifilsstadis descripsit ubi mortuus est.
Nexus externi
recensere- Lögberg Heimskringla / The Islandic Weekly (de Rögnvald0 Olai filio; Anglice)
- Island: Architektur (de architectura Islandica, ubi de Rögnvaldo Olai filio mentio fit; Theodisce)
- Minningargrein; communicatio mortis et dignatio in: Morgunblaðinu 1917[nexus deficit] (Islandice)