Breidabolstadus[1] (Islandice Breiðabólstaður) est fundus Fliotshlidae[2] in australi Islandia situs. Iamdudum ibi ecclesia est, in qua multi sacerdotes clarissimi operam dederunt, ex quibus nonnulli postea etiam episcopi evaserunt.

Ecclesia Breidabolstadensis.

Ormus Ioannis filius Breidabolstadi habitavit, qua de causa saepe Breidabolstadensis[3] appellatus est. Cuius filia Hallveiga quoque ibi vixit cum marito Biörne Thorvaldi filio[3] Haukadalensi[4], fratre consanguineo Gissuris Thorvaldi filii. Biörn Breidabolstadi die 17 Iunii 1221 Oddveriorum[5] impetu occisus est.

Ionas Ogmundi filius, primus episcopus Holensis, et Ogmundus Pauli filius (mortuus anno 1541) Breidabolstadi sacerdotes fuerant, antequam episcopi facti sunt. Alii sacerdotes Breidabolstadenses fuerunt Hognius Sigurdi filius, Skulius Gislai filius, qui et fabularum collector fuit, et Thomas Saemundi filius, is qui acta diurna nomine Fjölnir edidit et monumentum Breidabolstadi habet.

Prima ecclesia Breidabolstadensis saeculo 11 aedificata est; ea autem, quae nunc est, anno 1912 consecrata est. Quam Rognvaldus Olai filius delineaverat.

Bibliographia

recensere
  • Oddgeir Guðjónsson: Fljótshlíð. Sunnlenskar byggðir IV, Búnaðarsamband Suðurlands 1982.
  • Vigfús Guðmundsson: Breiðabólstaður í Fljótshlíð, Reykiavicae 1969.
  1. Attestatio nominis Latini in Annalibus Islandicis, p. 357 et 365.
  2. Historia Niali et filiorum, Latine reddita. Hafniae 1809, variis paginis.
  3. 3.0 3.1 Scripta historica Islandorum, tom. 12, Hafniae 1846, p. 22
  4. Sveinbjörn Egilsson (ed.): Edda Snorra Sturlusonar. Edda Snorronis Sturlaei. Tom. 3, Hafniae 1880-87, p. 213
  5. Historia Niali et filiorum, Latine reddita. Hafniae 1809, p. 385: Oddverii.