-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Alsulegia glacialis[1][2][3] (-ae, f), communiter tantum alsulegia appellata, sive ludus hocceius glacialis,[4] sive breviter hocceium[5] (-i, n) est ludus quo duae turmae senorum lusorum rhabdis repandis disculum in bina reticula immittere conantur. In campo glaciali luditur, et lusores patinis moventur. Praesertim Canadienses, Americani, Suetici, Finnici, Russici, Cechici, Slovaci alsulegiam diligunt. Alsulegiā lusum esse constat iam saeculo XIX exeunte in Canada, praesertim in Monte Regio, etsi regulae eius temporis multum ab hodiernis differebant.

Ludus alsulegiae inter turmas Americanas.
Arena 2000 stadium glaciale Iaroslaviae in Russia situm.

De disculo

recensere
 
Disculus hocceius.

Vide: Disculus hocceius.

De rhabdis

recensere
 
A dextra rhabdus portarii, a sinistra rhabdus aliorum lusorum.

Vide: Rhabdus repanda.

Summa legum

recensere
 
Portarius hocceicus.
  • Finis certaminis est disculum hocceicum in rete hostis immittere, et ita puncta ferre. Quae turma saepius hoc fecerit, certamen vincet.
  • Unum certamen unam horam in tres vicenarum minutarum partes divisam durat. Sin post horam ambae turmae eandem summam punctorum tulerunt, in aliquibus certaminibus aut una aut plures partes certamini adduntur, ut alterutera turma disculum in rete immittat et ita vincat. Praeterea in nonnullis certaminibus, sin summae punctorum pares sint etiam post partem additam, licet singulis lusoribus solis vicissim disculum in rete immittere, donec alterutera turma aliam punctis superat.
  • Singuli ex senis lusoribus amborum turmarum est portarius, qui suos apparatus et sua iura habet.
  • In quaque turma non licet esse plus quam 20 lusores et duo portarii. Lusoribus inter se substituere licet semper, cum ita decernunt.
  • Siqui lusor hostem offenderit, poenam dabit. Poena in alsulegia est aut duas aut quinque aut decem minutas in sede poenali sedere eodem tempore turmā suā unum lusorem deficiente. Sin graviter peccaverit, de certamine omnino secedere debebit.

De stadio et glacie

recensere
 
Campus lusorius in National Hockey League adhibitus.

Stadium, in quo alsulegia glaciali certatur, stadium glaciale[6][7] nominatur. In America Septentrionali campus lusorius minor est campis aliarum civitatium. Qua causa in America Septentrionali viribus et arte pugnandi opus est, aliubi autem celeritas et ars bene patinandi prosunt.

De certaminibus inter civitates

recensere

Certamina mundana alsulegiae glacialis quotannis habentur, hisce temporibus aut mense Aprili exeunte aut mense Maio ineunte incipientia. Inde ab anno 1998 nationes sedecim primatum mundanum expetunt. In Olympiis hiemalibus alsulegiā inde a primis Olympiis hiemalibus anno 1924 certatur et victoria Olympica huiusce artis magni aestimatur.

Mulieres primum secundo quōque anno certaminibus mundanis certabant, sed inde ab anno 2000 certamina quotannis habentur. Aliter autem atque certamina virilia, iis annis quibus Olympia hiemalia instituuntur, mundana certamina non fiunt.

Nexus interni

  1. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
  2. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009. Lexicon dicit "alsulegia" verbum mediaevaliter creatum est.
  3. Qui alulegiā ludit, alsulegiarius nominatur. (Vilborg s.v. ishockeyspekare; Helfer apud Morgan s.v. ice hockey player.
  4. John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. 3a (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 563, s.v. hockey.)
  5. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce jääkiekko (Helsinki 2002).
  6. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok2009, sub voce ishall.
  7. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, sub voce "jäähalli". Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006.

Nexus externi

recensere