Biriussa[1] (Russice Бирюса) est flumen in regione Ircutensi et territorio Crasnoiarensi Russiae. In Iugo Džuglymensi montium Saianorum incipit, 1012 chm patet et cum Tschona[2] flumine confluit; ex earum confluentia Tasseewa flumen[3] incipit, quae in Angaram se effunditur. Biriusinsk urbs in Biriussa stat necnon in silvis prope Biriussam inferiorem coloniae aliquot fidelium ritus prisci latent.

Biriussa
Saxa Stanki in Biriussa
(charta cursualis initii saeculi XX)
Longitudo 1012 chm
Moles decussis 349,7 (200 chm ab ostio) /s
Area ex qua aqua affluit 55 800 chm²
Principium Iugum Džuglymense
montium Saianorum
Ostium Tasseewa flumen
Regio regio Ircutensis,
territorium Crasnoiarense

NotaeRecensere

  1. J.G. Gmelin, Flora Sibirica sive historia plantarum Sibiriae, vol. I, Petropoli 1747 (p. XI apud Google Books).
  2. Ibidem, Russice Чуна.
  3. Ibidem, Russice Тасеева река.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 53°51′56″N 97°25′35″E, 57°43′17″N 95°25′16″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Biriussam flumen spectant.