Wikidata-logo.svg Carduelinum
Res apud Vicidata repertae:
Carduelinum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 55°20′0″N 86°4′0″E
Numerus incolarum: 556 920
Zona horaria: UTC+07:00
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Ilya Seredyuk
Procuratio superior: Kemerovo Urban Okrug

Geographia

Superficies: 282±1 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Leninskij District, Zavodskij District, Q4221673, Q4399565, Q4504351

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Salgótarján, Billings

Carduelinum[1] (Russice Кемерово, Kemerovo) est urbs in Siberia occidentali sita. Regionis Kemerovensis caput est. In ripis Tomi fluminis patet. Incolas 558 662 habuit anno 2019. Area Carduelini saepe Kuzbass (abbreviatio est, plene Area carbonis Cusneziana dicitur[2]), nominatur.

Carduelinum hieme

HistoriaRecensere

Anno 1707 vicus Carduelinus primo memoratus est. Stephanus Krascheninnikow eum anno 1734 visitavit. Anno 1918 post Res novas Octobres Carduelinus, Kemerovo et alii vici nonnulli in urbem Carduelinum coniuncti sunt. Anno 1932 nomen Kemerovo urbs cepit, anno 1943 caput regionis facta est.

NotaeRecensere

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 491. De nomine priore Щеглов, Щегловск (Ščeglov, Ščeglovsk), nam щегол Latine carduelis est.
  2. Russice Кузбасс, Кузнецкий угольный бассейн.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 55°20′0″N 86°4′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  • Carduelinum in Vicicommuniis
  • Situs proprius (Russice)