Wikidata-logo.svg Cusnezia
Res apud Vicidata repertae:
Cusnezia: insigne
Civitas: Russia
Locus: 53°45′0″N 87°7′0″E
Numerus incolarum: 552 105
Zona horaria: UTC+07:00
Situs interretialis
Nomen officiale: Новокузнецк

Gestio

Praefectus: Q15070695
Procuratio superior: Novokuznetsk Urban Okrug

Geographia

Superficies: 424.27 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Q4183183, Q4244889, Q3710522, Q4324130, Q4336063, Q4504354

Coniunctiones urbium

Vide etiam paginam discretivam: Cusnezia (discretiva)

Cusnezia[1] seu Kusnezia[2], vulgo olim Kuznetzk[3] (Russice Кузнецк), nunc Novokuznetzk[3][4] (Russice Новокузнецк) vocatur, est urbs maxima regionis Kemerovensis Foederationis Russicae, circa 550 milia incolarum (anno 2015) habens, in Siberia occidentali ad Tomum fluvium sita. Magni valoris sedes metallurgiae et industriae carbonariae Russiae est. Stationem ferriviariam et aeroportum habet.

Domus Fonarëv (Cuznezia, via Vodopadnaia, 19)

Historia urbisRecensere

Cusnezia circa annum 1618 ut castellum Sibiricum condita, paulo post urbs facta est. Anno 1929 prope Cusneziam (Kuznetzk) constructio officinae metallurgicae incepta est. Iuxta officinam illam oppidum nomine Sad-gorod (Russice Сад-город, i.e. 'Hortus-urbs') emersit, quod die 3 Iulii 1931 factum est urbs Novokuznetzk (Новокузнецк, i.e. 'Cusnezia Nova'). Urbs illa mense Martio anno 1932 Cusneziam adiunxit, a mense Maio eodem anno Stalinsk (Сталинск, in honorem Iosephi Stalin), et a die 5 Novembris anno 1961 denuo Novokuznetzk nominata.

NotaeRecensere

Nexus externusRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 53°45′0″N 87°7′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cusneziam spectant.