Wikidata-logo.svg Kirov (urbs)
Res apud Vicidata repertae:
Kirov (urbs): insigne
Civitas: Russia
Locus: 58°36′0″N 49°39′0″E
Numerus incolarum: 501 468
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Киров

Gestio

Praefectus: Q29353378
Procuratio superior: Municipal Formation of the City of Kirov

Geographia

Superficies: 169.73 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Q4258369, Q4333154, Q4349420, Q4323399

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Siedlce

Kirov[1] (Russice Киров) est urbs in Russia, ad Viatcam fluvium sita, metropolis regionis Kirovensis, circa 493 milia incolarum habens. Valens sedes culturae, scientiae et industriae est. Nonnullas stationes ferriviarias, aeroportum et portum habet.

HistoriaRecensere

Haec urbs, anno 1181 condita et anno 1374 in chronicis Russicis primo commemorata, olim Chlynovia[2] (Russice Хлынов, in textibus Latinis etiam videtur ut Chlinowa[3], Chlinofa[4], Chilinova[5]), dein annis ab 1374 ad 1457 atque ab anno 1781 Viatca[6] (Russice Вятка, in fontibus Latinis etiam Viatka[7], Viatcia[8], Veticia[9]) nominabatur, et anno 1934 nomen suum hodiernum Kirov in honorem Sergii Kirov accepit.

Iam a fundatione sua sedes administrativa, erat ab anno 1796 ad annum 1929 metropolis gubernii Viatcensis Russiae, extremo anno 1934 autem territorii Kirovensis et extremo anno 1936 regionis Kirovensis metropolis facta est.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad urbem Kirov spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 58°36′0″N 49°39′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica