Vide etiam paginam discretivam: Tumulus (discretiva).

Tumulus[1] (Russ. Курган, Kurgan 'tumulus') est urbs in meridie districtus foederalis Uralensis Russiae sita. Caput regionis Kurganensis est. Incolas 315 311 habet anno 2019. In ripis fluminis Tobolis patet.

Wikidata Tumulus (urbs)
Res apud Vicidata repertae:
Tumulus (urbs): insigne
Tumulus (urbs): insigne
Civitas: Russia
Locus: 55°26′27″N 65°20′28″E
Numerus incolarum: 322 675, 333 606, 332 803, 327 898, 325 565, 325 720, 326 292, 325 189, 322 042, 318 045, 315 311, 312 364, 310 911
Zona horaria: UTC+05:00
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Elena Sitnikova
Procuratio superior: Kurgan Urban Okrug

Geographia

Superficies: 393 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Appleton
Domus Charlamov Tumuli (via Sovetskaia, 132).

Historia

recensere

Timotheus Nevezhin agricola in ripa Tobolis prope tumulum quendam antiquum c. annum 1670 primus casam e stipitibus factam (izba) sibi aedificavisse putatur. De hoc tumulo nomen oppidi primum captum est, Tsarevo Gorodischtsche (scilicet 'Valla Tzaris' vel 'Agger Tzaris'). Tumulus iste saeculo tertio aut quarto constructus ab expeditione archaeologica Constantini Sal'nikov initio saeculi vicesimi exploratus est; hodie vestigia eius vix videntur. Anno 1695, oppidum in milliariis Russicis[2] octo inferius secundum cursum Tobolis translatum est, ubi et nunc Tumulus urbs sita est. Initio saeculi duodevicesimi arx militaris facta est. Anno 1789 in numerum urbium inclusa est. Tempore Belli civilis magni tumultus in Tumulo urbe fuerunt: nam imperio Sovietorum iam anno 1917 declarato Bohemi albi[3] anno 1918, rubros exturbaverant et ipsi anno 1919 ab Exercitu Rubro expulsi sunt. Caput regionis Tumulus urbs die 6 Februarii anno 1943 facta est.

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 500.
  2. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. верста. Vel versta.
  3. Russice белочехи.

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 55°26′27″N 65°20′28″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия