Milliarium Russicum[1], vulgo wersta[2], versta, est mensura longitudinis, quod in Russia usque ad res novas Octobres in usu erat. Miliarium usitatum saeculi XIX 1066,8 metra aequatur et 500 orgyiis vel 1500 passibus vel 6000 spithamis vel 24 000 phalangibus compositum est.

Saeculo XVII versta 1000 orgyias habebat; et orgyiae diversae fuerunt. In insulis Solovecensibus viae "milliariis Solovecensibus" dimensae sunt, quae 1084 m longitudinem habebant (quae longitudo est murorum monasterii Solovecensis circuitus).

"Versta" et columen, quod in viis distantiam indicat, miliario Romano simile, nominabatur.

  1. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. верста.
  2. Ibidem.

Nexus externi

recensere
  • de versta in Lexico encyclopaedico Brockhaus et Efron (Russice)